Expositio in Psalmum CXVIII 8.28.1
Fortasse dicat aliquis qua ratione scripserit Propheta: Miserere mei secundum verbum tuum? Verbum enim Dei justitia est.
PL 15, 1305D誰かはおそらく言うであろう。預言者は、どういう理由で「汝の言葉に従って私を憐れめ」と書いたのか。神の言葉とは正義だからである。
Expositio in Psalmum CXVIII 8.28.2
Si igitur justitia fretus erat, cur misericordiam ante praemisit: aut si misericordiam requirebat, cur eam ad mensuram justitiae putavit esse poscendam? Qui enim bene agit, et bene vivit, opus non habet misericordia; quia misericordia a peccato liberat.
PL 15, 1306Aそれなら、彼が正義を頼みとしていたのなら、なぜ先に慈しみを前に置いたのか。あるいは、慈しみを求めていたのなら、なぜそれを正義の尺度に従って請うべきだと考えたのか。善く行い、善く生きる者は、慈しみを必要としない。慈しみは罪から解放するものだからである。
Expositio in Psalmum CXVIII 8.28.3
Denique non divitibus, non fortibus et felicitate subnixis misericordia conferri consuevit a nobis: sed egentibus, vel debilibus, vel iis qui ex divitiis in paupertatem, aut captivitatem, aut necessitatem aliquam deciderunt.
PL 15, 1306A実に、我々は、慈しみを、富める者や、強い者、幸運に支えられた者には与えるのを常としない。乏しい者、弱い者、あるいは富から貧しさや捕囚、何らかの窮乏に落ちた者に与える。
Expositio in Psalmum CXVIII 8.28.4
Ergo qui eget misericordia, peccator est: qui autem peccator non est, utique justus est, et non eget misericordia Dei.
PL 15, 1306Aそれゆえ、慈しみを必要とする者は罪人である。しかし、罪人でない者は、確かに義人であり、神の慈しみを必要としない。