ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo IV. Daleth, Caput XXIII 第4説教(ダレト) 第XXIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1248B · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 4.23.1

1

Meritoque quia vulnus grande, ac vetus est, et diu serpens, perfectioris medicinae remedia deposcit, obsecrans ut Domini legitima miseratione curetur. Cito enim refricatur vulnus, quod sanatum medicinae lege non fuerit; immo etiam seriorem curatio sentit profectum.

PL 15, 1248B

そして、傷が大きく古く、長く這い進んでいるので、より完全な医術の治療を求めるのは当然である。彼は、主の律法にかなった憐れみによって癒やされることを願うのである。医術の法に従って癒やされなかった傷は、すぐにまたぶり返す。むしろ、治療さえも、より遅く効果を感じる。

Expositio in Psalmum CXVIII 4.23.2

2

Ideoque si virus in interiora proserpit, medicamenta foris apposita non sentit. Exigit ergo medicinae ratio, ut aut sectione, aut adustione curetur. Nisi enim putrefacta recidantur, aut humor inutilis decoquatur, frustra medicinae manus adhibentur ad vulnera.

PL 15, 1248B

だから、毒が内部に這い進んでいるなら、外に当てた薬は感じられない。そこで医術の理は、切開か焼灼によって治療することを求める。腐ったものを切り取るか、無用の体液を煮詰めて去らなければ、傷に医者の手を当てても無益だからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 4.23.3

3

Ideoque bonus medicus hujusmodi aegrum legitime dicit esse curandum; ut possit medicina proficere. Lege ergo miseretur, qui cum justitia sapientiaque miseretur; ut ea dimittat quae scit jure posse dimitti; ne cum alterius miseretur, se ipsum legi faciat obnoxium.

PL 15, 1248B

それゆえ善い医者は、このような病人は法にかなって治療されるべきだと言う。医術が効果を上げうるようにするためである。したがって、律法によって憐れむとは、正義と知恵をもって憐れむことである。法によって赦しうると知っていることを赦すのであり、他人を憐れむときに自分自身を法に服させることがないようにするのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 4.23.4

4

Agag postquam miseratione donatus est, fecit peccare Saul. Peccavit enim in ipsa misericordia, et ideo peccavit post misericordiam.

PL 15, 1248C

アガグは、憐れみを与えられたのち、サウルに罪を犯させた。サウルはまさにその慈しみにおいて罪を犯したのであり、それゆえ慈しみのあとに罪を犯したのである。