ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XI. Caph, Caput XXVII 第11説教(カフ) 第XXVII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1359C · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 11.27.1

1

(Vers. 88.) Ideo quia solum sibi Deum profuisse cognovit, preces ad Dominum dirigens, ait versu sequenti: Secundum misericordiam tuam vivifica me: et custodiam testimonia oris tui (Sup. v. 17) .

PL 15, 1359C

(第88節)神だけが自分の益になったと知って、彼は主に祈りを向け、次の節で言う。「汝の慈しみに従って私を生かせ。そうすれば私は、汝の口の証しを守る」(上の第17節)。

Expositio in Psalmum CXVIII 11.27.2

2

Quam vivificationem sui postulet, supra diximus; quia non id precatus est quod habebat, sed quod desiderabat, id est, ut viveret in aeternum, intelligens vitae beatitudinem in hoc fluctuanti et infido nobis corpore esse non posse, cujus imbecillitas propositum animae derelinquat.

PL 15, 1359C

彼がどのような生かしを自分に求めているかは、上で述べた。彼が祈ったのは、すでに持っているものではなく、望んでいたもの、すなわち永遠に生きることだったからである。生の幸福は、この揺れ動き、あてにならない我々の体の中にはあり得ないと悟っていたのである。その体の弱さは、魂の志を見捨てさせる。

Expositio in Psalmum CXVIII 11.27.3

3

Opus est ergo misericordia Dei, ut continua et perpetua sit in hoc corpore vivificatio; ut quotidie justus Deo vivat, peccatoque moriatur.

PL 15, 1359C

だから、この体のうちで生かされることが連続し永続するために、神の慈しみが必要である。義人が日々神に生き、罪に対して死ぬためである。

Expositio in Psalmum CXVIII 11.27.4

4

Si enim culpa moriatur in nobis, erit vita Deo vivens, et custodia praeceptorum coelestium perseverans, quam utique ille custodit, qui vivificatur a Domino.

PL 15, 1359C

実際、我々のうちで咎が死ぬなら、神に生きる生命があり、天の掟の守りが持続するだろう。その守りを守るのは、主によって生かされる者にほかならない。