Expositio in Psalmum CXVIII 3.30.1
Sed ut plenius sanaretur, aperuit oculos ejus dicens: Vade, ostende te sacerdoti (Luc., V, 14) . Multos sacerdotes habebat Synagoga; sed qui oculos aperit, falsos non videt sacerdotes, verum aspicit. Quis est verus sacerdos, nisi ille qui est sacerdos in aeternum?
PL 15, 1234Aしかし彼がより完全に癒されるように、その者の目を開いて言った。「行け、祭司に自分を見せよ」(ルカ5:14)。会堂は多くの祭司を持っていた。しかし目を開く者は、偽りの祭司を見ず、真の祭司を見つめる。永遠に祭司である者でなければ、誰が真の祭司か。
Expositio in Psalmum CXVIII 3.30.2
Et ideo Pater dixit ad eum: Tu es sacerdos in aeternum (Psal. CIX, 4) . Aperuit ergo oculos ejus, et vidit, et intellexit quale munus pro emundatione sua deberet offerre.
PL 15, 1234Aそれゆえ父は彼に言った。「汝は永遠に祭司である」(詩篇109:4)。こうして彼はその者の目を開き、その者は見て、自分の清めのためにどのような供え物をささげるべきかを悟った。
Expositio in Psalmum CXVIII 3.30.3
Beatus qui audit haec: quanto beatior qui videt, qui se vero potest ostendere Sacerdoti, ut non habeat quod timeat in se videri, qui se prius aspicit, facie revelata!
PL 15, 1234Aこれを聞く者は幸いである。見る者はなおいっそう幸いである。真の祭司に自分を見せることができ、自分の中に見られて恐れるものを持たない者、覆いを取り去った顔で、まず自分自身を見つめる者は。
Expositio in Psalmum CXVIII 3.30.4
Nam nisi ipse se prius viderit, non audebit se ostendere; sicut Adam qui se occultare cupiebat, quia se non agnoscebat. Sed jam etiam id quod sequitur, consideremus.
PL 15, 1234Aまず自分自身を見るのでなければ、自分を見せる勇気は出ないからである。アダムが自分を隠したがったのは、自分を知らなかったからである。しかし、続くところを今や考察しよう。