ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo VII. Zain, Caput XXXII 第7説教(ザイン) 第XXXII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1292A · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 7.32.1

1

Illo igitur praecipue tempore justificationes Dei animo retexendae sunt, relegenda mandata hortatoria. Illa de castitate praecepta non absint: his occupata mens flagrantiam libidinis, carnis restinguat ardorem.

PL 15, 1292A

それゆえ、とりわけその時刻に、神の義の定めを心の中で織り直し、励ましの戒めを読み返さねばならない。貞潔についてのあの掟が、そこに欠けないように。精神がそれらに占められて、欲情の炎、肉の火を消すように。

Expositio in Psalmum CXVIII 7.32.2

2

Tene illud animo: Lavabo per singulas noctes lectum meum (Psal. VI, 7) . Quis enim stupris deditus, flagitiis involutus, lavat per singulas noctes lectum suum? Nescit flere qui flenda committit; et cum sit ipse lacrymabilis, non habet poenae lacrymas suae.

PL 15, 1292A

あの言葉を心に保て。「私は夜ごとに私の寝床を洗う」(詩篇6:7)。実際、淫行に身を捧げ、恥ずべき行いにまとわれた者が、夜ごとに自分の寝床を洗うであろうか。泣くべきことを行う者は、泣くことを知らない。自らが涙に値する者であるのに、自らの刑罰への涙を持たない。

Expositio in Psalmum CXVIII 7.32.3

3

At ille qui castigat corpus suum, et sui sollicitus gubernator est, atque ingemiscens et dolens lapsus superioris offensae quaerit quomodo abluat eam fletibus poenitentiae, hic lavat per singulas noctes lectum suum.

PL 15, 1292B

しかし、自らの体を懲らし、自らに心を配る導き手であり、先の違反の堕落をうめき嘆いて、悔い改めの涙によってそれをどのように洗い清めるかを求める者、この者こそ、夜ごとに自らの寝床を洗うのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 7.32.4

4

Non dormiamus ergo totis noctibus: sed maximam partem earum lectioni et orationibus deputemus.

PL 15, 1292B

それゆえ、夜通し眠ることはよそう。夜の大部分を、読書と祈りに当てよう。