ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XII. Lamed, Caput VIII 第12説教(ラメド) 第VIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1363A · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 12.8.1

1

Unde si virtutem prophetici sensus cognoscere volumus, primum in his quae visibilia et sensibilia sunt ethicum consideremus; ut ex eo quae sunt intelligibilia manifestemus.

PL 15, 1363A

それゆえ、預言者の意味の力を知りたいなら、まず目に見え感覚されるもののうちで倫理的なものを考察しよう。それによって、知性で捉えられるものを明らかにするためである。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.8.2

2

Si verbum Dei in coelo permanet, imitemur coelum ubi permanet verbum, permanet ordo solemnis coelestium statutorum, et beneficiorum Domini crebrae vices solemnibus muneribus perseverant.

PL 15, 1363A

神の言葉が天に留まるなら、言葉が留まる天を模範としよう。そこでは天の定めの荘厳な秩序が留まり、主の恵みの頻繁な巡りが、荘厳な贈り物のうちに存続している。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.8.3

3

Supernis nempe vel pluviis, vel calore, vel fotu aeris hujus infunditur terris atque alitur larga fecunditas. Coelo annus labitur per dies, ac menses, et tempora autumni atque hiemis, veris quoque et purae digestus aestatis. De coelo vitae tuae imaginem cape.

PL 15, 1363A

上から来る雨、あるいは熱、あるいはこの大気の温もりによって、豊かな実りが地に注がれ、養われる。天においては、年が日々、月々、そして秋と冬、また春と清らかな夏の季節へと分けられて流れる。天からあなたの生の像を取れ。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.8.4

4

Etiam quando non germinas fructum, sere tamen semen ad fructum. Sunt semina quae de coelo sunt, et seruntur in terris. Est etiam superna vindemia; unde ait Propheta: Serite vobis ad justitiam, vindemiate ad fructum (Ose. X, 12) .

PL 15, 1363A

実を結ばないときにも、実のために種を蒔け。天から来て地に蒔かれる種がある。天上のブドウの収穫もある。それゆえ預言者は言う。「汝らは自らのために正義へと蒔き、実へとブドウを収穫せよ」(ホセア10:12)。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.8.5

5

Et quando non florent opera tua, fove tamen semina tua, ne lasciviendo luxurient. Quod luxuriat in flore sermonis, tenuatur et hebetatur in fructu. Fructus ipsos usque ad maturitatem decoque.

PL 15, 1363B

業が花咲かないときにも、あなたの種を育てよ、奔放に走って茂りすぎないように。言葉の花に茂るものは、実においては細り、鈍くなる。実そのものを成熟するまで熟させよ。