Expositio in Psalmum CXVIII 11.13.1
(Vers. 83.) Sequitur versus tertius: Quoniam factus sum tamquam uter in gelicidio, justificationes tuas non sum oblitus.
PL 15, 1353C(第83節)続いて第三の節。「私は霜の中の革袋のようになったが、汝の義の定めを忘れなかった」。
Expositio in Psalmum CXVIII 11.13.2
Vox ista, vox justi est, qui mortificaverit suum corpus; recte enim uter dicitur justus, qui exspoliatus, non nudus inveniatur: uter namque de exuviis fit animantis mortui. Igitur et nos peccato moriamur, ut vivamus Deo.
PL 15, 1353Cこの声は、自分の体を死なせた義人の声である。実際、皮を剥ぎ取られていながら裸とは見られない義人が、革袋と言われるのは正しい。革袋は、死んだ動物の剥ぎ取られた皮から作られるからである。したがって我々も罪に対して死のう。神に対して生きるためである。
Expositio in Psalmum CXVIII 11.13.3
Repleti spiritus jucunditate, et suavitate laetitiae, erimus exuviae spiritales, carentes infirmitate corporea, et integro mentis sinu infusam nobis divinorum mysteriorum gratiam reservantes.
PL 15, 1353C我々は、霊の楽しさと歓喜の甘美さに満たされて、霊的な皮となり、体の弱さを免れて、神的な奥義の恩寵が我々に注がれたのを、精神の損なわれない懐に保つであろう。
Expositio in Psalmum CXVIII 11.13.4
De his utribus dicitur, quia vinum novum in utres novos mittunt (Matth. IX, 17) , qui volunt utrumque servare, et corpus, et gratiam.
PL 15, 1353Cこれらの革袋について、「新しいぶどう酒は新しい革袋に入れる」(マタイ9:17)と言われる。体も恩寵も、両方を保とうとする者たちが、そうするのである。
Expositio in Psalmum CXVIII 11.13.5
Non effluat igitur tuus hic uter, non rimosus sit, non terreno inveterascat situ; ne vinum novum veteres utres rumpat, quo scindantur utres, fundatur gratia.
PL 15, 1353Cだから、あなたのこの革袋が漏れ出さないように。裂け目が入らず、地上の黴によって古びないように。新しいぶどう酒が古い革袋を破り、革袋が裂けて、恩寵が流れ出ることのないようにせよ。
Expositio in Psalmum CXVIII 11.13.6
Non iterum sole iniquitatis et nimia vi caloris arescant, sed ferventium viscerum cupiditates diversae nivali quodam frigore temperentur.
PL 15, 1353D再び不法の太陽や過剰な熱の力によって干からびないように。むしろ、煮えたぎるはらわたの種々の欲望が、雪のような冷気によって和らげられるようにせよ。
Expositio in Psalmum CXVIII 11.13.7
Frigescat aestus libidinis, et quodam continentiae gelu, jejuniorumque restinctus, matutina oratione perfletur; quando sicut ros, ita super terram nostram Dei verba descendunt, sicut imber super gramen, et sicut nix super fenum.
PL 15, 1353D情欲の熱は冷め、自制の霜と断食によって鎮められ、朝の祈りによって吹き冷まされるようにせよ。そのとき、露のように、草の上の雨のように、干し草の上の雪のように、神の言葉が我々の地に降るのである。
Expositio in Psalmum CXVIII 11.13.8
Nescit utrem bonum ista nix laedere, nix quae divini splendore fulget eloquii. Nix haec refrigerat, non adurit: fecundat sata, non internecat.
PL 15, 1353Dこの雪は、善い革袋を傷つけることを知らない。神的な仰せの輝きで光るこの雪は。この雪は冷やすが焼かず、蒔かれたものを実らせるが、滅ぼしはしない。
Expositio in Psalmum CXVIII 11.13.9
Nix haec praeceptio continentiae est, quae calorem facit corporeum frigere, et omnem naturae interioris restinguit ardorem.
PL 15, 1354Aこの雪とは自制の掟であり、それは体の熱を冷まし、内なる本性のあらゆる燃え立ちを消す。
Expositio in Psalmum CXVIII 11.13.10
Et forte ideo cum resurrectionis suae demonstraret gloriam, vestimenta ejus erant candida sicut nix: ut non solum ipse alienus aestimaretur a contagione peccati, verum etiam quicumque resuscitatur, congelatis conjugii cupiditatibus, resurgere frigidus videretur.
PL 15, 1354Aそしておそらくこのゆえに、彼が自らの復活の栄光を示したとき、その衣は雪のように白かった。彼自身が罪の汚れとは無縁だと見なされるためだけでなく、復活させられる者は誰でも、結婚の欲望が凍りついて、冷たいものとして甦ると見えるようにするためである。
Expositio in Psalmum CXVIII 11.13.11
In resurrectione enim neque nubunt, neque uxores ducunt, sed erunt sicut angeli Dei in coelo. Boni ergo utres frigidi, hoc est, in gelicidio constricti pruinis, non libidinis calore resoluti.
PL 15, 1354A復活のとき、人は嫁ぐことも妻をめとることもなく、天にいる神の天使たちのようになるからである。だから、善い革袋は冷たいもの、すなわち霜の中で凍結に閉じ込められたもの、情欲の熱によって解けていないものである。