Expositio in Psalmum CXVIII 18.20.1
Ignis ergo hic, sermo Christi est. Et bonus ignis, qui calefacere novit, nescit exurere, nisi sola peccata.
PL 15, 1459Bそれゆえこの火とは、キリストの言葉である。良い火であり、温めることは知っているが、罪だけを除いて、焼き尽くすことを知らない。
Expositio in Psalmum CXVIII 18.20.2
Hoc igne super bonum fundamentum positum illud apostolicum aurum probatur: hoc igne illud merum operum examinatur argentum: hoc igne pretiosi illi lapides illuminantur, fenum autem et stipula consumitur (I Cor. III, 12 et 13) .
PL 15, 1459Bこの火によって、良い土台の上に置かれた、あの使徒の言う金が試される。この火によって、あの純粋な、業の銀が吟味される。この火によって、あの貴い石が輝かされ、干し草と藁は焼き尽くされる(一コリント3:12–13)。
Expositio in Psalmum CXVIII 18.20.3
Mundat ergo hic ignis animum, consumit errorem. Unde et Dominus ait: Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis (Joan. XV, 3) .
PL 15, 1459Bこうしてこの火は心を清め、過ちを焼き尽くす。それゆえ主も言う。「汝らは、私が汝らに語った言葉のゆえに、すでに清い」(ヨハネ15:3)。
Expositio in Psalmum CXVIII 18.20.4
Hic est ignis qui ardet ante Dominum; nisi enim quis flagrantiam devotionis assumpserit, praesentiam Domini habere non poterit (Levit. VI, 12) . Accende hunc prius ignem in mentibus tuis; ut Christi tibi lumen effulgeat.
PL 15, 1459Bこれが主の前で燃える火である。敬虔の燃え立ちを取らない限り、誰も主の臨在を得ることはできないからである(レビ記6:12)。まずこの火を、あなたの精神の中に燃え立たせよ。キリストの光があなたに輝き出るように。
Expositio in Psalmum CXVIII 18.20.5
Hoc igne urebatur rubus, et non exurebatur (Exod. III, 2) . Urit enim sermo divinus, ut corrigat conscientiam peccatoris: non exurit, ut perdat. Hic ignis hebetare, hic ignis exstinguere materialium saeva flammarum consuevit incendia.
PL 15, 1459Cこの火で柴は燃えていたが、焼き尽くされなかった(出エジプト記3:2)。神の言葉は、罪人の良心を正すために焼くのであり、滅ぼすために焼き尽くすのではないからである。この火は、物質の炎の猛烈な火災を鈍らせ、消し去るのが常である。
Expositio in Psalmum CXVIII 18.20.6
Denique Hebraei hoc igne succensi, fornacis ardentis vaporem nec timere, nec sentire potuerunt (Dan. III, 50) . Merito ergo bonus servus diligit ignitum Domini eloquium, quo induitur charitas, quae excludit timorem.
PL 15, 1459C実に、ヘブライ人たちは、この火で燃え立っていたので、燃える炉の熱を恐れることも、感じることもできなかった(ダニエル3:50)。それゆえ、良い僕が主の燃える仰せを愛するのは当然である。それによって愛が着せられ、その愛は恐れを締め出す。