Expositio in Psalmum CXVIII 8.36.1
(Vers. 60.) Quid igitur prosit cogitare ante, quod postea facturus sis, docet versiculus qui sequitur: Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.
PL 15, 1308C(第60節)あとで行おうとすることを、あらかじめ考えることが、どれほど益になるかを、次に続く小節が教える。「私は備えができており、動揺しなかった。汝の戒めを守るために。」
Expositio in Psalmum CXVIII 8.36.2
Ubi cogitatione quis praevenit quod acturus est, semper paratus ad agendum est, semper fixus et validus; ut non queat subita aliqua accidentium offensione turbari.
PL 15, 1308C自分が行おうとすることを、思慮によって先取りした者は、行うために常に備えができており、常に確固として強い。したがって、降りかかる出来事の突然のつまずきによって動揺することはありえない。
Expositio in Psalmum CXVIII 8.36.3
Nulla eum flabra scopulosae nimis ambitionis excutiunt, nulla procella atque tempestas injustae invasionis exagitat, non petulantis oculus meretricis illaqueat; oculus enim meretricis, laqueus amatoris est.
PL 15, 1308C岩だらけの過度の野心の突風も、彼を揺り動かさない。不正な侵害の暴風も嵐も、彼を揺さぶらない。厚かましい娼婦の目も、彼を罠にかけない。娼婦の目は、愛する者の罠だからである。
Expositio in Psalmum CXVIII 8.36.4
In aliena miser capitur possessione, qui improviso igne praeventus possessionem suae mentis amisit.
PL 15, 1308C不意の火に先を越されて、自らの精神の所有を失った惨めな者は、他人の所有地で捕らえられる。
Expositio in Psalmum CXVIII 8.36.5
Si persecutio ingruit, invenit jam paratum; ut ubi possit esse perturbatio salutis incertae, ibi sperata sacri corona certaminis provida futuri meditatione demulceat.
PL 15, 1308D迫害が襲っても、すでに備えのできた者を見いだす。救いの不確かさによる動揺がありうるところで、聖なる闘いの冠への希望が、将来への先見の黙想によって、これをなだめるのである。
Expositio in Psalmum CXVIII 8.36.6
Si a maledicis obtrectatoribus frequenter obroditur, cogitet quia non est discipulus super magistrum, neque servus supra dominum. Si supra Dei Filium opprobria exprobrantium nefanda ceciderunt, quemadmodum servus exsortem eorum sperare se poterit?
PL 15, 1308D悪口を言う誹謗者たちにしばしばかじられるなら、「弟子は師にまさらず、僕は主人にまさらない」と考えよ。神の子の上に、非難する者たちの忌まわしい侮辱が降りかかったのなら、僕が自分はそれを免れうると望めるだろうか。
Expositio in Psalmum CXVIII 8.36.7
Ideoque mentem suam praeparare debet; ut cum ista acciderint, turbare se non queant. Praeparet animum et meditatione componat, ut possit dicere, si tamen possit: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an fames? etc. (Rom. VIII, 35) .
PL 15, 1309Aそれゆえ、自らの精神を備えておかなければならない。これらが起こったとき、動揺することがないようにである。心を備え、黙想によって整えて、言いうるようにせよ、もし言えるならばであるが。「誰が我々をキリストの愛から引き離すか。患難か、苦しみか、飢えか」等々(ローマ8:35)。
Expositio in Psalmum CXVIII 8.36.8
Quare autem non separetur, adjecit: Sed in his omnibus superamus, inquit, et vincimus propter eum qui dilexit nos (Ibid., 37) .
PL 15, 1309Aなぜ引き離されないのかを、彼は付け加えた。「しかし、これらすべてにおいて、我々は勝ち、我々を愛した者のゆえに勝利する」(ローマ8:37)。
Expositio in Psalmum CXVIII 8.36.9
Meritoque confirmatus ait: Confido enim quia neque mors, neque vita, neque angeli . . . . neque potestates, neque praesentia, neque futura . . . . separare nos poterunt a charitate Dei, quae est in Christo Jesu (Ibid., 38 et 39) .
PL 15, 1309Aそして、確信を得て、当然のこととして言う。「私は確信する。死も生も、天使たちも……権能も、現在のものも未来のものも……、我々を、キリスト・イエスにある神の愛から引き離すことはできない」(ローマ8:38–39)。