ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XXII. Tau, Caput XLIII 第22説教(タウ) 第XLIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1524C · 3 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 22.43.1

1

His igitur fructibus delectata Ecclesia dicit ad Christum: Qui sedes in hortis, amici intendentes sunt voci tuae: vocem tuam insinua mihi (Cant. VIII, 13) . Delectabatur enim quod in hortis Christus sedebat: et in hortis positi amici intendebant voci ejus.

PL 15, 1524C

それゆえ教会は、これらの実を喜んで、キリストに言う。「園の中に座る者よ、友らが汝の声に耳を傾けている。汝の声を私に聞かせよ」(雅歌8:13)。キリストが園に座していること、そして園に置かれた友らが彼の声に耳を傾けていることを、彼女は喜んでいたのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.43.2

2

Sed quia amici illi de coelestibus erant Archangeli, vel Dominationes, et Throni (homines enim expulsi de paradiso fuerant propter inobedientiam coelestium mandatorum, atque ideo adhuc Ecclesia vocem ejus non poterat, quam cupiebat, audire), ideo ait: Vocem tuam insinua mihi.

PL 15, 1524C

だが、その友らは天の者たち、すなわち大天使たち、あるいは主天使たち、座天使たちであり(人間は、天の戒めに従わなかったために楽園から追い出されていた。それゆえ教会はまだ、望んでいたようには彼の声を聞くことができなかった)、そのため彼女は言う。「汝の声を私に聞かせよ」。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.43.3

3

Unde et nos si volumus eum in nobis sedere, simus horti clausi atque muniti, feramus virtutum flores, gratiae suavitatem; ut disputantem cum Angelis Dominum Jesum audire possimus.

PL 15, 1524C

それゆえ我々もまた、主が我々の中に座ることを望むなら、閉ざされ守られた園となり、徳の花、恩寵の甘美さを実らせよう。天使たちと論じ合う主イエスを、我々が聞くことができるようにである。