Expositio in Psalmum CXVIII 16.25.1
Merito igitur revelatae sunt animae justorum, et revelatae a monte Galaad, hoc est, a transmigratione testimonii; eo quod a Synagoga ad Ecclesiam testimonium coeleste migravit.
PL 15, 1432Dそれゆえ、義人たちの魂があらわにされたのは当然であり、ギレアドの山からあらわにされたのも当然である。ギレアドとは「証しの移住」のことである。天の証しが、会堂から教会へと移ったからである。
Expositio in Psalmum CXVIII 16.25.2
In hoc itaque monte nascitur thymiama, resina, et caeteri odores, quos negotiatores illi Ismaelitae, ut habes in primo libro Testamenti veteris, deferebant (Gen. XXXVII, 25) .
PL 15, 1433Aそれゆえ、この山に、香料、樹脂、そのほかの香りが生じる。それらを、あのイシュマエル人の商人たちが、あなたが古い契約の最初の書で読むとおり、運んでいたのである(創世記37:25)。
Expositio in Psalmum CXVIII 16.25.3
Hos odores habet Ecclesia, quos mercatores ex gentibus congregati, fide et devotione vexerunt.
PL 15, 1433A教会はこれらの香りを持っている。諸国民から集められた商人たちが、信仰と敬虔をもって運んできたものである。
Expositio in Psalmum CXVIII 16.25.4
Itaque sicut caprae bonis refectae cibis, et solis calore vernantes, lavantur in flumine, et exsultantes mundae resurgunt de flumine: ita animae justorum ascendunt ab spiritali lavacro.
PL 15, 1433Aそれゆえ、山羊が、良い食物で養われ、太陽の熱で春のように生き生きとして、川で洗われ、川から清らかに躍り上がるように、義人たちの魂は、霊的な洗い場から上る。