ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo I. Aleph, Caput XVIII 第1説教(アレフ) 第XVIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1207C · 8 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 1.18.1

1

Et quia nullus potest perfectus esse sine favore Dei, neque tutus; ideo rogare debet, ne penitus eum derelinquat Deus.

PL 15, 1207C

神の好意なしには、誰も完全にも、安全にもなれない。それゆえ、神が自分を完全に見捨てることのないよう、願うべきである。

Expositio in Psalmum CXVIII 1.18.2

2

Nam supra rogavit David ne derelinqueretur dicens: Ne derelinquas me, Domine Deus meus (Psal. XXXVII, 22) ; hic ait: Ne derelinquas me usquequaque, hoc est, multum.

PL 15, 1207C

先に、ダビデは見捨てられないよう願って言った。「私を見捨てるな、主よ、私の神よ」(詩篇37:22)。ここでは言う。「私を完全に見捨てるな」。すなわち、大いに、ということである。

Expositio in Psalmum CXVIII 1.18.3

3

Supra forte quasi adhuc imperfectus, et in magnis perturbationibus positus ne derelinqueretur, timebat: hic autem jam fortior non timet derelinqui ut tentetur; sed rogat ne penitus derelinquatur.

PL 15, 1207C

先の箇所では、いまだ不完全で、大きな動揺のうちに置かれていたかのように、見捨てられることを恐れていた。しかしここでは、すでにより強くなって、試されるために見捨てられることは恐れず、ただ全く見捨てられないよう願っている。

Expositio in Psalmum CXVIII 1.18.4

4

Plerumque enim derelinquit Deus quos vult probari: penitus autem derelinquit quos deserit. Dereliquit penitus Judam: non dereliquit autem sanctum Job, in cujus patrimonium, in cujus corpus potestatem diabolo dedit (Job II, 6) ; in animam autem non dedit.

PL 15, 1207C

神は多くの場合、試されることを望む者たちを見捨てる。しかし全く見捨てるのは、遺棄する者たちである。神はユダを全く見捨てた。しかし聖なるヨブは見捨てなかった。その財産とその体については、悪魔に権能を与えたが(ヨブ記2:6)、魂については与えなかった。

Expositio in Psalmum CXVIII 1.18.5

5

Nam si dedisset in animam, penitus dereliquisset eum. Numquid non ideo derelictus est Job, ut relictus probaretur, probatus coronaretur? Dereliquit igitur Judam, cui ait: Quod facis, fac celerius (Joan. XIII, 27).

PL 15, 1207D

魂について与えていたなら、神は彼を全く見捨てていたであろう。ヨブが見捨てられたのは、見捨てられることによって試され、試されて冠を受けるためではなかったか。しかしユダは見捨てた。神は彼に言った。「汝がしようとしていることを、早くせよ」(ヨハネ13:27)。

Expositio in Psalmum CXVIII 1.18.6

6

Dereliquit enim penitus, quem sceleris sui permisit effectui. Alios autem apostolos cum vidisset esse turbatos, quia dixerat: Quo ego vado, vos non potestis venire (Ibid., 33) ; addidit: Non turbetur cor vestrum (Joan. XIV, 1) .

PL 15, 1208A

神は、その者の悪事が成し遂げられるのを許したのだから、全く見捨てたのである。ほかの使徒たちが動揺しているのを見たときには、「私が行く所へ、汝らは来ることができない」(ヨハネ13:33)と言っていたので、こう加えた。「汝らの心を騒がせるな」(ヨハネ14:1)。

Expositio in Psalmum CXVIII 1.18.7

7

Et infra: Iterum venio, et accersio vos ad me ipsum; ut ubi sum ego, et vos sitis (Ibid., 3) . Denique turbatus Petrus qui derelinqui timeret ait: Domine, quo vadis (Joan. XIII, 36) ?

PL 15, 1208A

そして下に言う。「再び私は来て、汝らを私自身のもとに迎える。私のいる所に、汝らもいるためである」(ヨハネ14:3)。実に、見捨てられることを恐れて動揺したペトロは言った。「主よ、汝はどこへ行くのか」(ヨハネ13:36)。

Expositio in Psalmum CXVIII 1.18.8

8

Vidit Dominus turbari eum, et respondit ei: Quo ego vado, non potes me modo sequi: sequeris autem postea (Matth. XIV, 30 et 31) . Sic et in mari cum titubaret, clamavit ad Christum; et porrexit ei dexteram Christus, ne penitus derelictus periret.

PL 15, 1208A

主は、彼が動揺しているのを見て、答えた。「私が行く所へ、汝は今は私に従って来ることはできない。しかしのちには従って来る」(マタイ14:30–31)〔引用はヨハネ13:36 の言葉で、刷られた引照(マタイ14:30–31)は、続く海の上でペトロがよろめいた話に当たる。刷られたまま写す〕。海の上でもまた、よろめいたとき、キリストに叫んだ。するとキリストは、全く見捨てられて滅びることのないよう、彼に右の手を差し伸べた。