Expositio in Psalmum CXVIII 5.13.1
Ergo ubi gustavit fructum suavitatis, impatiens ad perfectiora festinat dicens: Introducite me in domum vini, constituite in me dilectionem, confirmate me in unguentis, stipate me in malis; quia vulnerata dilectionis ego sum.
PL 15, 1255Bそれゆえ彼女は、甘美の実を味わうと、待ちきれずに、より完全なものへ急いで言う。「私をぶどう酒の家に導き入れよ。私の中に愛を据えよ。香油で私を固めよ。リンゴで私を囲め。私は愛に傷ついた者だからである。」
Expositio in Psalmum CXVIII 5.13.2
Laeva ejus sub capite meo, et dextera ejus amplexabitur me. Adjuravi vos, filiae Hierusalem, in virtutibus et fortitudinibus agri, si suscitaveritis, et resuscitaveritis dilectionem, usquequo voluerit (Cant., II, 4-7) .
PL 15, 1255B「彼の左手は私の頭の下にあり、彼の右手は私を抱く。エルサレムの娘たちよ、私は汝らに誓わせた、野の力と強さにかけて、汝らが愛を呼び覚まし、再び呼び覚ますなら、彼が望むときまで」(雅歌2:4–7)。
Expositio in Psalmum CXVIII 5.13.3
Merito quaerit eum, merito desiderat; quia bene omnia in hoc cursu atque itinere disposuit Imperator noster. Primum omnium fidei fundamento tabernaculum hoc confirmandum putavit.
PL 15, 1255C彼女が彼を求め、彼を望むのはもっともである。我々の司令官は、この行軍と旅路において、すべてをよく整えたからである。何よりもまず、この幕屋は信仰の土台によって固められるべきだと考えた。
Expositio in Psalmum CXVIII 5.13.4
Deinde si qua est nobis aspera atque arida et praerupta mansio, imperator tamen iste turbata discernit, arida irrigat, deserta fecundat.
PL 15, 1255C次に、我々にとって険しく、乾き、切り立った宿営地があっても、この司令官は、乱れたものを整え、乾いたものを潤し、荒れ地を実り豊かにする。
Expositio in Psalmum CXVIII 5.13.5
Si quid amaritudinis, si quid tentationis, si quid infirmitatis est, ductor noster et amara temperat, et sollicita mitigat, dura dissolvit, et invalida confirmat.
PL 15, 1255C苦味、誘惑、弱さが何かあるなら、我々の導き手は、苦いものを和らげ、気がかりなものを鎮め、堅いものを解きほぐし、弱いものを強める。