Expositio in Psalmum CXVIII 12.26.1
(Vers. 91.) Ideoque ait: Dispositione tua permanet dies. Nam nisi ita accipias, quomodo permanet dies; cum post breve momentum diei sequatur occasus, et fiat noctis successio?
PL 15, 1369D(第91節)それゆえ彼は言う。「汝の配剤によって日は留まる」。実際、そう解さなければ、日はどのように留まるのか。短い時ののちに日の日没が続き、夜の継起が生じるというのに。
Expositio in Psalmum CXVIII 12.26.2
Sed sunt quibus semper dies est, illis utique quibus Christus adest, qui dicit: Ambulate, dum lucem habetis (Joan. XII, 35) .
PL 15, 1370Aしかし、常に昼である者たちがいる。それはキリストがいる者たちであり、彼は言う。「光のあるうちに歩め」(ヨハネ12:35)。
Expositio in Psalmum CXVIII 12.26.3
Hic est dies quem vidit Abraham, dies remissionis peccatorum (Joan. VIII, 56) , de quo legis: Hic est dies quem fecit Dominus, exsultemus et laetemur in eo (Psal. CXVII, 24) .
PL 15, 1370Aこれはアブラハムが見た日、罪の赦しの日(ヨハネ8:56)であり、それについてあなたは読む。「これは主が造った日である。我々はこの日に喜び、楽しもう」(詩篇117:24)。
Expositio in Psalmum CXVIII 12.26.4
Sunt ergo sancti, quibus sol numquam occidit: quia Dominus lux eorum est, sicut scriptum est: Et erit illis Dominus lumen aeternum (Esai. LX, 19) .
PL 15, 1370Aそれゆえ、太陽が決して沈まない聖なる者たちがいる。主が彼らの光だからである。書かれているとおりである。「主は彼らにとって永遠の光となる」(イザヤ60:19)。