ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XIX. Koph, Caput XXII 第19説教(コフ) 第XXII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1476A · 3 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 19.22.1

1

(Vers. 148.) Sequitur versus quartus: Praevenerunt oculi mei mane meditari verba tua. Supra (vers. 147) ait: Praeveni ἐν ἀωρίᾳ, hoc est, ante horas, ante tempus; hic ait, mane: aliud significans tempus orandi atque psallendi Domino; ut sit illud prius, secundum quod ait: Media nocte surgebam (Serm. 8, v. 63) ; hoc autem juxta illud: Praeveni orientem solem; grave est enim, si te otiosum in stratis radius solis orientis inverecundo pudore conveniat, et lux clara feriat oculos somnolento adhuc torpore depressos.

PL 15, 1476A

(第148節)第四の節が続く。「私の目は朝に先んじた、汝の言葉を思い巡らすために」。上では(第147節)「私は時ならぬ時に先んじた」〔ギリシア語〕と言う。すなわち、定められた時刻に先立ち、時に先立って、ということである。ここでは「朝に」と言い、主に祈り、詩を歌う別の時を意味している。前者は「真夜中に私は起きていた」(第8説教、第63節〔底本は第63節と刷るが、引かれているのは第62節〕)に従い、後者は「私は昇る太陽に先んじた」に即している。というのも、あなたが怠けて寝床にいるところへ、昇る太陽の光が恥知らずの恥ずかしさのうちに出会い、明るい光が、まだ眠気の鈍さに押さえられた目を打つなら、それは由々しいことだからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.22.2

2

Arguit nos tanti temporis spatium sine ullius devotionis munere, ac sacrificii spiritalis oblatione, feriata nocte transmissum. An nescis, o homo, quod primitias tui cordis ac vocis quotidie Deo debeas? Quotidiana tibi messis, quotidianus est fructus.

PL 15, 1476A

これほど長い時間が、いかなる信心の務めもなく、霊のいけにえの献げもなく、休みの夜として過ぎ去ったことを、この節は我々に咎める。人よ、あなたは、自分の心と声の初穂を日ごとに神に負っていることを知らないのか。あなたには日ごとの刈り入れがあり、日ごとの実りがある。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.22.3

3

Occurre ergo ad solis ortus, ut te oriens inveniat jam paratum; ne lumina tua madido adhuc sopore mergentia primus diei fulgor exagitet.

PL 15, 1476B

だから日の出を迎えに出よ。昇る太陽があなたをすでに備えた者として見いだすように。まだ湿った眠気に沈みかけているあなたの目を、一日の最初の輝きが苛まないように。