ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo VII. Zain, Caput XI 第7説教(ザイン) 第XI章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1284B · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 7.11.1

1

Sed paucorum est istud advertere. Denique in principiis etiam David ipse tentatus est; sicut habes scriptum: Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias, et dixi: Numquid sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas, et fui flagellatus tota die (Psal. LXXII, 12 - 14) ?

PL 15, 1284B

だが、これに気づく者は少ない。実に、始めのうちはダビデ自身も試された。書かれているとおりである。「見よ、罪人たちは、世で栄えて富を得た。そして私は言った。『私が自分の心を義とし、潔白な者たちの間で手を洗い、一日中打たれたのは、理由のないことだったのか』」(詩篇72:12–14)。

Expositio in Psalmum CXVIII 7.11.2

2

Ita igitur et nostrum unusquisque, qui perfecti non sumus, haec videns dicit: Ubi est providentia Dei, ubi justitia?

PL 15, 1284B

こうして、我々のうち完全でない者は誰でも、これを見て言う。「神の摂理はどこにあるのか、正義はどこにあるのか」。

Expositio in Psalmum CXVIII 7.11.3

3

Superbus iste abundat, arrogans iste locupletatur, impius iste beatus et potens est: justus autem ille, vides quemadmodum jacet dejectus atque defectus, quemadmodum ipso victu indiget: afficitur contumeliis ab isto impio, ab isto insolente conculcatur, excluditur?

PL 15, 1284B

「この不遜な者が豊かであり、この傲慢な者が富み、この不敬虔な者が幸いで力ある者であり、あの義人は、見よ、いかに打ち倒され衰え果てて横たわり、いかに日々の食べ物にさえ事欠いていることか。あの不敬虔な者に侮辱を受け、あの横柄な者に踏みにじられ、締め出されているというのか」。

Expositio in Psalmum CXVIII 7.11.4

4

Non mediocris utique ista tentatio est, nisi ad ea quae sunt ventura prospicias, nisi praeceptis plenius coelestibus instruaris.

PL 15, 1284B

これは確かに、少なからぬ試練である。あなたが来たるべきことに目を向けず、天の掟によってさらに十分に教えられていないならば。