ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo V. He, Caput XXV 第5説教(ヘー) 第XXV章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1259B · 8 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 5.25.1

1

(Vers. 35.) Deduc me in semitam mandatorum tuorum: quoniam volui eam. Quis hoc dicit, nisi qui sequitur Christum?

PL 15, 1259B

(第35節)「汝の戒めの小道に私を導け、私はそれを望んだからである」。キリストに従う者でなくて、誰がこう言うだろうか。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.25.2

2

Non potest alius hoc dicere, nisi qui illud exsequitur, quod scriptum est: Post Dominum Deum tuum ambulabis, et ipsi adhaerebis; quia ipse te deducet (Deut. XIII, 4) .

PL 15, 1259B

書かれていることを実行する者でなければ、ほかの者はこう言えない。「汝の主なる神の後に従って歩み、彼に付き従え。彼自身が汝を導くからである」(申命記13:4)。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.25.3

3

Quomodo deducat audi: Nisi qui tulerit crucem suam, et post me secutus fuerit, non est me dignus (Matth. X, 38) . Praecedit ergo Christus, ut nos sequamur, praecedit Verbum.

PL 15, 1259B

どのように導くかを聞け。「自分の十字架を負って私に従う者でなければ、私にふさわしくない」(マタイ10:38)。それゆえキリストは先を行く、我々が従うために。言葉が先を行く。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.25.4

4

Principium Christus est; ideo Sapientia dicit: Dominus creavit me principium viarum suarum (Prov. VIII, 22) . Advertimus quod et principium Christus, et finis viarum sit. Non vereor ne quis dicat: Creatum ergo Christum asseris?

PL 15, 1259B

始めはキリストである。それゆえ知恵は言う。「主は私を、その道の初めとして創造した」(箴言8:22)。我々は、キリストが道の始めであり、また終わりであることに気づく。私は、誰かが「それでは、あなたはキリストが創造されたと主張するのか」と言うことを恐れない。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.25.5

5

Respondebo: Ita creatum dico, quemadmodum factum legi, hoc est, factum ex muliere, factum sub Lege, hoc est secundum susceptionem carnis creatum, secundum quod est natus ex Virgine.

PL 15, 1259B

私は答えよう。私が「造られた」と読んだのと同じ意味で、創造されたと言うのである。すなわち「女から造られ」「律法の下に造られた」ということ、つまり肉を受けたことによって創造された、おとめから生まれたことによってである。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.25.6

6

Creatus est, ut redimeret creaturas: homo factus est ut homines a morte perpetua liberaret. Creatus est, ut vias mihi demonstraret aeternas, quibus homo redire possit ad Dei regnum. Ergo quia principium est viarum Dei, hoc principium sequamur.

PL 15, 1259C

彼は創造された、被造物を贖うために。人となった、人々を永遠の死から解放するために。創造された、私に永遠の道を示すために。その道によって、人は神の国へ帰ることができる。それゆえ、彼が神の道の始めである以上、この始めに我々は従おう。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.25.7

7

Primus viam novi ingressus est Testamenti; ut in hac via devotionis iter nobis sterneret. Si jejunamus, ante nos ille jejunavit: si pro nomine Domini sustinemus injurias, prius ille sustinuit pro nostra redemptione.

PL 15, 1259C

彼は新しい契約の道に、最初に入った。この敬虔の道で、我々のために道を敷くためである。我々が断食するなら、彼が我々より先に断食した。主の名のために辱めに耐えるなら、彼が先に、我々の贖いのために耐えた。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.25.8

8

Cervices suas posuit in flagella, maxillas suas in palmas: ascendit crucem, ut doceret mortem non esse metuendam. Denique quasi praecedens ait Petro, Tu me sequere (Joan. XXI, 22) . Et ideo Petrus cursum consummavit; quia secutus est Christum.

PL 15, 1259C

彼は自らの首を鞭に、頬を平手に差し出した。十字架に上った、死は恐れるべきでないと教えるためである。実に、先を行く者として、ペトロに言う。「汝は私に従え」(ヨハネ21:22)。それゆえペトロは走路を成し遂げた。キリストに従ったからである。