ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo VIII. Heth, Caput XLIII 第8説教(ヘト) 第XLIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1312B · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 8.43.1

1

At vero alia vincula sunt, ut dixi, Domini Jesu, quem sequuntur, inquit (Ose. XI, 4) , alligati vinculis, hoc est, vinculis astricti charitatis et amoris, fidei vinculis alligati.

PL 15, 1312B

だが、先に述べたとおり、別の縛めがある。主イエスの縛めである。縛められた者たちが彼に従う、と預言者は言う(ホセア11:4)。すなわち、愛と愛慕の縛めに結ばれた者たち、信仰の縛めに繋がれた者たちである。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.43.2

2

Licet sic possit intelligi: Alligati vinculis Christum sequuntur, hoc est peccatorum et criminum remissorem, fontem indulgentiarum, redemptionis auctorem.

PL 15, 1312B

こうも解しうる。縛められた者たちはキリストに従う。すなわち、罪と罪科を赦す者、赦しの泉、贖いの創始者に従うのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.43.3

3

Sequamur ergo vincula Christi, fugiamus vincula venatorum; ne dum incedimus, dum ignoramus, laqueos eorum pes nostrae mentis incurrat, nec animae nostrae cervicem nexibus inseramus.

PL 15, 1312B

それゆえ我々は、キリストの縛めに従い、猟師たちの縛めから逃れよう。歩みながら、知らぬ間に、我々の精神の足が彼らの罠に落ち込んだり、我々の魂の首を絆にはめ込んだりすることのないように。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.43.4

4

Insidiantur enim quasi pessimi venatores: et quando prosperorum eventu animum relaxamus, ac secundis rebus remittimus, nec excubias cautionis habemus intentas, tunc plus jactant laqueos suos, aut in via qua ambulamus, abscondunt; ut cum fuerint eorum laqueis innexa vestigia, trahant quo securum supplantent viantem, vel collo astrictos strangulent commeantes.

PL 15, 1312B

彼らは最悪の猟師のように待ち伏せる。我々が順境の成り行きに心を緩め、好調のうちにゆるみ、用心の見張りを張り詰めていないとき、そのときこそ彼らはいっそう罠を投げつけ、あるいは我々の歩む道に隠す。彼らの罠に足跡が絡め取られたなら、安心して道を行く者の足をすくうところへ引きずり、あるいは首を締められた往来の者たちを絞め殺すためである。