Expositio in Psalmum CXVIII 10.16.1
Si intelligas imaginem, videbis ad imaginem; homo enim non est imago Dei, sed ad similitudinem factus est. Alius est imago Dei invisibilis, primogenitus universae creaturae, per quem facta sunt omnia. Ille non ad imaginem, sed imago: tu non imago, sed ad imaginem.
PL 15, 1335Bあなたが像を悟るなら、像に即して〔造られた者〕を見るだろう。人は神の像ではなく、似姿に即して造られたからである。見えない神の像であり、あらゆる被造物の初子であり、それによって万物が造られたのは、別の者である。彼は像に即して〔造られた者〕ではなく、像そのものである。あなたは像ではなく、像に即して〔造られた者〕である。
Expositio in Psalmum CXVIII 10.16.2
Habes ergo in tua substantia aliquid de imagine et similitudine Dei, quod sit divinae simile imaginis.
PL 15, 1335Cゆえに、あなたの実体のうちには、神の像と似姿に由来する何かがあり、それは神的な像に似たものである。
Expositio in Psalmum CXVIII 10.16.3
Propterea imago ad eum qui est ad imaginem, venit: et quaerit imago eum, qui est ad similitudinem sui; ut iterum signet, ut iterum confirmet; quia amiseras quod accepisti.
PL 15, 1335Cそれゆえ、像は、像に即して造られた者のもとに来る。像は、自らの似姿に即して造られた者を求める。再び刻印し、再び堅固にするためである。あなたは、受けたものを失っていたからである。
Expositio in Psalmum CXVIII 10.16.4
Insufflaverat enim tibi Deus, ut inspirationis suae dono haberes gratiam, quam tibi tua culpa sustulerat. Factus eras in animam viventem: audi quid dicat, non in carnem, sed in animam viventem.
PL 15, 1335C神はあなたに息を吹き込んだ。それは、その息吹の賜物によって、あなたの咎があなたから取り去っていた恩寵を、あなたが持つためであった。あなたは生きる魂へと造られていた。何と言われているかを聞け。肉へとではなく、生きる魂へとである。
Expositio in Psalmum CXVIII 10.16.5
Sed quia peccator signaculum tenere non potuit, et in crimine positus non habebat quae Dei sunt, sed quae hominum; propterea venit Dominus noster Jesus Christus, ut legisti in Evangelio, et a mortuis resurgens cum clausos discipulos reperisset, claustris ingressus est manentibus, et dixit: Pax vobis.
PL 15, 1335Cしかし罪人は刻印を保つことができず、罪に置かれて、神に属するものではなく人間に属するものを〔持って〕いた。それゆえ我々の主イエス・キリストが来た。あなたが福音書で読んだとおりである。彼は死者の中からよみがえり、閉じこもった弟子たちを見いだすと、閉ざされた戸はそのままに入って来て、言った。「汝らに平和があるように」。
Expositio in Psalmum CXVIII 10.16.6
Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Cumque hoc dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 21 et 22) .
PL 15, 1335D「父が私を遣わしたように、私も汝らを遣わす」。こう言ってから、彼は息を吹きかけ、彼らに言った。「聖なる霊を受けよ」(ヨハネ20:21–22)。