Expositio in Psalmum CXVIII 20.6.1
Diximus de capite, dicamus et de primatu, quod licet sermone distet ac littera; sensu tamen in eamdem concurrit intelligentiam.
PL 15, 1485A我々は頭について語った。首位についても語ろう。語としても文字としても隔たりがあるが、意味では同じ理解に行き着く。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.6.2
Primatus enim legimus in veteri Testamento (Gen. XXV, 33) , quos in primogenitis Esau fratri suo cessit; et ideo vocatum est nomen ejus Edom, hoc est, terrenus et callidus.
PL 15, 1485A実際、我々は旧約で、長子の首位――それをエサウは兄弟に譲った――について読む(創世記25:33)。だから彼の名はエドムと呼ばれた。すなわち、「地の者で狡猾な者」である。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.6.3
Isti sunt autem fratres, de quibus rogatus est Dominus ab Isaac patre eorum; ut daret ei suae posteritatis haeredes de Rebecca uxore sua, quae per viginti annos nullum dederat generationis insigne.
PL 15, 1485Bこれらの者が、その兄弟たちであり、彼らの父イサクは、彼らについて主に願った。妻リベカから自分の子孫の相続人を与えてほしい、と。リベカは二十年間、子をなすしるしを一つも与えなかったからである。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.6.4
Exaudivit eum, et concepit Rebecca, et rogavit Dominum, cum jactare se parvuli viderentur in utero ejus, et responsum accepit: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi ab utero tuo separabuntur, et populus populum superabit, et major serviet minori (Ibid., 23) .
PL 15, 1485B主は彼を聞き入れ、リベカは身ごもった。そして幼子たちが胎の中で動き回るように見えたとき、主に願い、答えを受けた。「二つの国民が汝の胎にある。二つの民が汝の胎から分かれる。一つの民が他の民に勝り、年上が年下に仕える」(創世記25:23)。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.6.5
Nonne apertum est mysterium, duos significari populos, hoc est, populum Judaeorum seniorem, et Christianum populum juniorem, qui propter cocturam lentis primatus fratris accepit senioris?
PL 15, 1485B奥義は明らかではないか。二つの民が示されている。すなわち、年上のユダヤ人の民と、年下のキリスト教徒の民であり、後者はレンズ豆の煮物のために、年上の兄弟の首位を得た。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.6.6
Quo indicio evidenter exprimitur quod populus senior ille terrenus propter intemperantiam gulae, primatus quos habuit, amisit: populus autem Ecclesiae per sobrietatem et continentiam, primatus quos ordine non habebat aetatis, et concessione fraterna, et pio furto paternae benedictionis eripuit.
PL 15, 1485Cこのしるしによって、あの年上の地の民が、口腹の無節制のために、自分の持っていた首位を失ったことがはっきり表されている。一方、教会の民は、節度と自制によって、年齢の順では持たなかった首位を、兄弟の譲渡と、父の祝福への敬虔な盗みによって奪い取った。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.6.7
Quid est igitur quod populus rapuit Christianus, nisi Dominum Jesum? A diebus enim Joannis Baptistae regnum coelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud, sicut ipse Dominus declaravit (Matth. XI, 12) . Bona fraus, quae vitam furatur aeternam.
PL 15, 1485Cそれでは、キリスト教徒の民が奪い取ったのは、主イエスでなくて何であろうか。洗礼者ヨハネの日々から天の国は力ずくで迫られ、迫る者たちがそれを奪い取る、と主自身が宣言したとおりである(マタイ11:12)。それは善い欺きである。永遠の生命を盗むのだから。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.6.8
Sed quoniam satis dictum de litterae hujus interpretationibus arbitramur, consideremus ea quae huic litterae Propheta subjecit.
PL 15, 1485Cだが、この文字の訳については十分に語ったと考えるので、預言者がこの文字に続けて付したことを考察しよう。