ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XVIII. Sade, Caput XXXI 第18説教(ツァデ) 第XXXI章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1463B · 3 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 18.31.1

1

Haec generalia: sed etiam specialis singulis Christianis suppetit praerogativa dicendi: Juvenis ego sum; et despectus; si humilis corde sit, si mitis atque mansuetus. Dicat ergo: Juvenis ego sum, et despectus.

PL 15, 1463B

これは一般的なことである。だが一人ひとりのキリスト教徒にも、「私は若者であり、蔑まれている」と言う特別な特権が備わっている。心がへりくだり、柔和で穏やかであるならば。それゆえ、こう言うがよい。「私は若者であり、蔑まれている」。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.31.2

2

Praemittat aetatis generalem jactantiam, quo plus commendet humilitatis suae gratiam. Non mirabilis humilitas in senectute, quae effeta viribus, fracta debilitatibus, tristis doloribus, anhela suspiriis, cocta curarum aestibus, et ipso vivendi moesta fastidio, alacritatem est oblita jactantiae.

PL 15, 1463C

年齢についての一般的な誇りをまず述べ、それによって自分のへりくだりの美しさをいっそう際立たせるがよい。老年におけるへりくだりは驚くに足りない。老年は力尽き、衰えに砕かれ、痛みに沈み、ため息に喘ぎ、心配事の熱に焼かれ、生きること自体への倦みに憂え、誇りの活気を忘れているからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.31.3

3

Rara sane in juvenibus est humilitas, ideoque miranda. Dum aetas viget, dum vires solidae, dum sanguis exaestuat, dum sollicitudo nescitur, dum ignoratur debilitas, dum laetitia frequentatur: tunc fervet jactantia: tunc se juventutis superbus extollit affectus: tunc humilitas quasi vilescit, abjecta contemnitur: tunc subjectio degeneris conscientiae aestimatur infirmitas. Grandis igitur morum assuefacienda maturitas, quae vincat naturam.

PL 15, 1463C

若者においてこそ、へりくだりは稀であり、それゆえ驚嘆すべきものである。年が盛んで、力が堅く、血が沸き立ち、憂いを知らず、衰えを知らず、喜びが絶えないあいだ、そのとき誇りは燃え立つ。そのとき若さの気持ちは高ぶって自らを持ち上げる。そのときへりくだりはいわば値打ちを失い、捨てられて軽んじられる。そのとき服従は、下劣な良心の弱さと見なされる。それゆえ、本性に打ち勝つほどの成熟した習いを大いに身につけなければならない。