Expositio in Psalmum CXVIII 12.21.1
Denique hunc locum pulchre nobis aperuit Ecclesiastes spiritalem esse, non materialem, dicens: Quae abundantia homini in omni labore suo quo laborat sub sole?
PL 15, 1367C実に、この箇所が物質的ではなく霊的であることを、コヘレトは見事に我々に開いた。こう言ったのである。「太陽の下で人が労する、そのすべての労苦のうちに、人にどんな豊かさがあるか。」
Expositio in Psalmum CXVIII 12.21.2
Generatio vadit, et generatio venit, et terra stat in saeculum (Eccle. I, 3 et 4) ; hoc est, quae abundantia spiritali homini laboranti sub sole justitiae? Et subjecit: Generatio vadit, et generatio venit.
PL 15, 1367C「世代は去り、世代は来る。そして地は世にわたって立つ」(コヘレトの言葉1:3–4)。すなわち、正義の太陽の下で労する霊的な人に、どんな豊かさがあるのか、ということである。そして彼は付け加えた。「世代は去り、世代は来る」。
Expositio in Psalmum CXVIII 12.21.3
Vadit generatio, quia divites eguerunt et esurierunt (Psal. XXXIII, 11) . Qui ante abundabant gratia, postea tamen propter perfidiam suam egere coeperunt.
PL 15, 1367C世代が去る。「富める者たちは乏しくなり、飢えた」(詩篇33:11)からである。かつて恩寵に豊かだった者たちが、後に自らの不信のゆえに乏しくなり始めた。
Expositio in Psalmum CXVIII 12.21.4
Qui autem pauperes erant populi nationum, jam per fidem Christi satiantur et abundant, sicut scriptum est: Edent pauperes, et saturabuntur (Ps. XXI, 27) .
PL 15, 1367C他方、諸民族のうちで貧しかった者たちは、今やキリストへの信仰によって満たされ、豊かになっている。書かれているとおりである。「貧しい者たちは食べて、満ち足りる」(詩篇21:27)。
Expositio in Psalmum CXVIII 12.21.5
Audierunt enim dicentem: Abundantes . . . in omni verbo (I Cor. I, 5) , non in pecuniis utique, non in auro et argento, sed in omni verbo, inquit, et cognitione (Ibid.) . Et alibi ait: In divitiis simplicitatis (II Cor. VIII, 2) .
PL 15, 1367D彼らは言う者を聞いたからである。「あらゆる言葉において豊かな……」(一コリント1:5)。もちろん金銭においてではない、金銀においてではなく、「あらゆる言葉と知識において」と彼は言う(一コリント1:5)。また別の箇所で言う。「素朴さの富において」(二コリント8:2)。
Expositio in Psalmum CXVIII 12.21.6
Hae divitiae sunt salubres; nam copiae saeculares salutem afferre non possunt. Qui autem habuerit abundantiam spiritalem, hujus terra fructifera stat in saeculum, bene fundata radice virtutum, vel anima bonos utique germinans fructus, vel caro nullis cupiditatibus mobilis ad prolapsionem.
PL 15, 1368Aこれらの富は健全である。世の富は救いをもたらしえないからである。霊的な豊かさを持つ者の、実を結ぶ地は、世にわたって立つ。徳の根がよく据えられているからであり、魂は確かに善い実を芽生えさせ、肉はいかなる欲望によっても転落へと動かされることがない。