Expositio in Psalmum CXVIII 20.19.1
Gratias tibi agimus, Domine Jesu, quod creasti nos, sed creatos feris, bestiis, mutis animantibus praefecisti. Majora sunt visitationis tuae munera.
PL 15, 1489C主イエスよ、汝が我々を造ったことを、汝に感謝する。しかも造られた我々を、野の獣、獣、物言わぬ生き物の上に立てた。汝の訪れの賜物はさらに大きい。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.19.2
Visitatos majestatis tuae consortiis honorasti, dicens: Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23) ; suscepto enim corpore frater es factus, nec Dominus esse desisti.
PL 15, 1489C訪れられた者たちを、汝は威光の交わりをもって栄誉づけた。「私は汝の名を私の兄弟たちに告げ知らせる」(詩篇21:23)と言って。体を受けたことで、汝は兄弟となったが、主であることをやめなかった。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.19.3
Major redemptionis gratia: periclitantes morte propria redemisti, sicut scriptum est: Expedit unum hominem mori pro populo (Joan. XVIII, 14) .
PL 15, 1489D贖いの恩寵はさらに大きい。汝は、危うくなっていた者たちを、自らの死によって贖った。こう書かれているとおりである。「一人の人が民のために死ぬことは益である」(ヨハネ18:14)。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.19.4
Suscitasti mortuos, dicens: Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19) ; in illo enim templo Dominici corporis omnibus jus resurrectionis adcrevit.
PL 15, 1490A汝は死者を起こした。「この神殿を壊せ、三日のうちに私はそれを起こす」(ヨハネ2:19)と言って。主の体というその神殿において、すべての人に復活の権利が増し加わったからである。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.19.5
Resurgentes adaequasti angelis, sicut dixisti: Quoniam quae non nubunt, et ii qui non ducunt uxores, erunt sicut angeli in coelo (Matth. XXII, 30) .
PL 15, 1490A汝は、復活する者たちを天使と等しい者とした。汝が言ったとおりである。「嫁がない女たち、妻を迎えない者たちは、天の天使のようになる」(マタイ22:30)。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.19.6
Postremo ad dexteram Dei in illo Filii hominis solio collocasti, sicut ipse dignatus es dicere: Ex hoc autem erit Filius hominis sedens ad dexteram virtutis Dei (Luc. XXII, 69) .
PL 15, 1490Aついに汝は、人の子のあの座において、神の右に〔彼らを〕座らせた。汝自身が言うことをよしとしたとおりである。「今から後、人の子は神の力の右に座す」(ルカ22:69)。