ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo IX. Theth, Caput XVII 第9説教(テト) 第XVII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1326D · 6 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 9.17.1

1

(Vers. 69.) Sequitur: Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.

PL 15, 1326D

(第69節)続く。「高ぶる者たちの不法は私の上に増し加わった。しかし私は、私の心の全体で汝の戒めを探求する。」

Expositio in Psalmum CXVIII 9.17.2

2

Quanto magis quis Deo servire desiderat, tanto magis in se excitat adversarios: et tamquam athleta fortis coronam justitiae reportare desiderans, irritat in se plurimos et lacessit, qui invident nostro profectui. Quod etiam in posterioribus evidenter ostendit.

PL 15, 1326D

神に仕えることを望めば望むほど、人は自分に敵対者を掻き立てる。力ある競技者が、正義の冠を持ち帰ることを望みつつ、我々の進歩を妬む多くの者を、自分に対して苛立たせ、挑発するのと同じである。これを彼は、後の箇所でも明らかに示している。

Expositio in Psalmum CXVIII 9.17.3

3

Cum odio habentibus pacem, eram, inquit, pacificus (Psal. CXIX, 7) . Nihil tamen tranquillitas ejus proficiebat; ut eos qui pacem oderant, sua tranquillitate componeret, et eorum studia comprimeret.

PL 15, 1327A

「平和を憎む者たちとともにいて、私は平和を求める者であった」(詩篇119:7)と彼は言う。しかし、その穏やかさは何の益も生まなかった。平和を憎む者たちをその穏やかさでなだめ、その熱心を抑えることはできなかったのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 9.17.4

4

Cum loquebar illis, impugnabant me gratis (Ibid.) , hoc est, cum causas impugnandi non haberent, tamen impugnandi studium non deponebant. Ita ergo multiplicatur sive nequitiae spiritales, sive homines, et multiplicantur iniquitas eorum super justum.

PL 15, 1327A

「私が彼らに語ったとき、彼らは理由もなく私を攻撃した」(詩篇119:7)。すなわち、攻撃する理由を持たなかったのに、それでも攻撃する熱心を捨てなかった。このように、霊的な邪悪であれ人間であれ、増し加わり、その不法は義人の上に増し加わる。

Expositio in Psalmum CXVIII 9.17.5

5

Verbi gratia, si filium justus amittat, quod saeculi usu saepe contingit: si amittat patrimonium, vel diversis afficiatur incommodis rerum, vel corporis infirmitatibus, tunc dicunt superbi: Ubi est justitia ejus? Ubi misericordia?

PL 15, 1327A

たとえば、義人が息子を失うとき(これは世ではしばしば起こることである)、あるいは財産を失い、あるいは様々な財物の損失や体の病に見舞われるとき、そのとき高ぶる者たちは言う。「彼の正義はどこにあるのか。慈しみはどこにあるのか」。

Expositio in Psalmum CXVIII 9.17.6

6

Ecce quia sic mulctatus est: ecce quia ei innocentia sua nihil prodest. Ideoque ad vitae hujus specimen extrahendum, tres illi sancto Job specie amici, obtrectatione autem inimici, probitatis atque justitiae ejus invidi, exprobrantes gravia opprobria congerebant; et qui venerant ad consolandum, insultare coeperunt.

PL 15, 1327B

「見よ、彼はこのように罰せられた。見よ、彼の無垢は何の役にも立たない」。それゆえ、この世の生の見本を引き出すために、あの聖なるヨブには、見かけは三人の友がいたが、実は中傷する敵であり、その誠実と正義を妬む者たちであって、重い非難を浴びせて積み上げた。慰めに来た者たちが、嘲り始めたのである。