Expositio in Psalmum CXVIII 20.45.1
Sed quod pejus, non hi solum persecutores sunt qui videntur, sed etiam qui non videntur; et multo plures persecutores!
PL 15, 1497Cだが、さらに悪いことに、迫害者は目に見える者たちだけではなく、目に見えない者たちもいる。しかも、はるかに多くの迫害者がいる。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.45.2
Sicut enim unus persecutor rex multis persecutionis praecepta mittebat, et per singulas vel civitates, vel provincias erant diversi persecutores; ita etiam diabolus multos ministros suos dirigit, qui non foris tantummodo, sed etiam intus faciant persecutiones in animis singulorum.
PL 15, 1497C一人の迫害者である王が多くの者たちに迫害の命令を送り、町ごと、あるいは属州ごとに別々の迫害者がいたように、悪魔もまた多くの手下を送り、彼らは外だけでなく内でも、一人ひとりの心の中で迫害を行う。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.45.3
De his dictum est persecutionibus: Omnes qui volunt pie vivere in Christo Jesu, persecutionem patiuntur (II Thim. III, 12) . Omnes dixit, nullum excepit. Quis enim exceptus potest esse cum ipse Dominus persecutionum tentamenta toleraverit?
PL 15, 1498Aこれらの迫害について言われている。「キリスト・イエスにおいて敬虔に生きようと望む者は皆、迫害を受ける」(二テモテ3:12)。「皆」と言い、誰も除かなかった。主自身が迫害の試みを耐えたのに、誰が除かれえようか。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.45.4
Persequitur avaritia, persequitur ambitio, persequitur luxuria, persequitur superbia, persequitur fornicatio. Unde et Apostolus ait: Fugite fornicationem (I Cor. VI, 18) . Nam qua causa fugeres, nisi illa te persequeretur?
PL 15, 1498A貪欲が迫害し、野心が迫害し、放縦が迫害し、高慢が迫害し、淫行が迫害する。ゆえに使徒も言う。「淫行から逃げよ」(一コリント6:18)。実際、淫行があなたを迫害するのでなければ、何の理由で逃げようか。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.45.5
Est enim malus spiritus fornicationis, est malus spiritus avaritiae, malus spiritus superbiae.
PL 15, 1498A実に、淫行の悪しき霊があり、貪欲の悪しき霊があり、高慢の悪しき霊がある。