ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XII. Lamed, Caput II 第12説教(ラメド) 第II章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1361A · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 12.2.1

1

Circumcidamus ergo cor nostrum: nihil corporeum, nihil vile quaeramus: vile autem omne terrenum. Nihil ergo terrenum, nihil saeculare, nihil corporeum, nihil leve atque mutabile in eloquiis constituamus coelestibus.

PL 15, 1361A

それゆえ我々は自らの心に割礼を施そう。体に属するもの、卑しいものを何も求めまい。地に属するものはすべて卑しいのである。したがって、地に属するもの、世に属するもの、体に属するもの、軽薄で移ろいやすいものを何も、天の仰せの中に据えまい。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.2.2

2

Eloquia enim Domini, eloquia casta (Psal. XI, 7) ; ut his mysteriorum coelestium immaculata et pudica sinceritas spiritali interpretatione resplendeat.

PL 15, 1361A

「主の仰せは清い仰せである」(詩篇11:7)。それは、天の奥義の汚れなく慎ましい純粋さが、霊的な解釈によってこれらの仰せのうちに輝き出るためである。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.2.3

3

Non adulterina quadam opinione misceamus terrena divinis, et illud inviolabile sacramentum propheticae visionis, aut perennis oraculi naturae nostrae aestimatione violemus.

PL 15, 1361A

偽りの臆説によって地のものを神のものに混ぜ合わせ、預言者の幻の、あの犯しえない秘義を、あるいは永遠の託宣を、我々の本性の見積もりによって汚すことのないようにしよう。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.2.4

4

Ideo enim addidit: Argentum igne examinatum, purgatum terrae, probatum septuplum (Ibid.) ; ut tamquam boni nummularii spiritu examinemus prophetici sermonis argentum, secernentes Domini pecuniam, atque ab omni labe terrena salutaris fontis infusione purgantes; ut Christo digna sentire videamur, qui ait: Nolite thesaurizare vobis in terra, ubi aerugo et tinea exterminant . . . . sed thesaurizate vobis in coelo (Matth. VI, 19 et 20) .

PL 15, 1361B

彼が「銀は火で試され、地から清められ、七倍に試された」(詩篇11:7)と付け加えたのは、我々がよき両替商のように、預言者の言葉の銀を霊によって吟味し、主の金銭を選り分け、救いの泉の注ぎによってあらゆる地の汚れから清め、そうしてキリストにふさわしいことを思っていると見えるようにするためである。キリストは言う。「汝らは自らのために、地に宝を積むな。そこでは錆と虫が損なう……むしろ自らのために天に宝を積め」(マタイ6:19–20)。