ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XXII. Tau, Caput XX 第22説教(タウ) 第XX章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1517C · 8 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 22.20.1

1

(Vers. 172.) Sequitur versus quartus: Loquetur lingua mea verbum tuum; quoniam omnia mandata tua justitia est. Qui didicerit justitias Dei, loquitur verbum Dei; et qui verbum Dei loquitur, otiosum verbum non loquitur. Otiosum verbum est, loqui opera hominum.

PL 15, 1517C

(第172節)第四の節が続く。「私の舌は汝の言葉を語る。汝の戒めはすべて正義だからである」。神の正義を学んだ者は、神の言葉を語る。そして神の言葉を語る者は、無益な言葉を語らない。人間の業を語ることは、無益な言葉である。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.20.2

2

Ideo Sanctus dicit (Psal. XVI, 4) dari sibi a Domino gratiam, ut non loquatur os suum opera hominum; quia otiosum verbum est: nec solum otiosum, sed etiam periculosum, pro quo rationem sumus reddituri.

PL 15, 1517C

それゆえ聖なる者は、主から恩寵が自分に与えられ、自分の口が人間の業を語らないようにと言う(詩篇16:4)。それは無益な言葉だからである。無益であるだけでなく、危険でもあり、それについて我々は申し開きをすることになる。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.20.3

3

Omne enim verbum otiosum quodcumque locuti fuerimus, reddemus pro eo rationem (Matth. XII, 36) .

PL 15, 1517C

「我々が語ったどんな無益な言葉についても、我々はそれについて申し開きをする」(マタイ12:36)。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.20.4

4

Non enim mediocre periculum est, cum habeas tanta eloquia Dei, et Dei opera quae fecit in Genesi, fecit in Exodo, fecit in Levitico, Numeris, Deuteronomio, Jesu Nave, Judicum libro, Regnorum, atque Esdrae libris, fecit in Evangelio, vel in Actibus apostolorum, illis praetermissis, loquaris quae saeculi sunt, audias quae saeculi sunt.

PL 15, 1517C

あなたは神の仰せをこれほど多く持っており、神が創世記で行い、出エジプト記で行い、レビ記、民数記、申命記、ヨシュア記〔七十人訳の言い方〕、士師記、列王記、エズラ記で行い、福音書や使徒言行録でも行った神の業を持っている。それらを脇に置いて、世のことを語り、世のことを聞くとしたら、それは並の危険ではない。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.20.5

5

Sepi aures tuas spinis (Eccli. XXVIII, 28) : utinam et linguam tuam obsepias. Sed quod pejus est, circumdata est lingua tua spinis, quae cumpungunt, et vulnerant loquentem quae mundi sunt.

PL 15, 1517D

「汝の耳を茨で囲め」(集会の書28:28)。あなたの舌も囲めばよいのだが。だが、さらに悪いことに、あなたの舌は茨に囲まれており、その茨は、世のことを語る者を刺し〔底本は cumpungunt と刷る。compungunt と読む〕、傷つける。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.20.6

6

Ideo adversarius etiam orantibus frequenter saeculares offundit cogitationes. Si non ergo debemus audire aliena, vel superflua; quanto magis non debemus obloqui! cum dicat unicuique nostrum Scriptura venerabilis: Argentum et aurum tuum alliga: et ori tuo fac jugum et pondus (Ibid., 29) .

PL 15, 1518A

それゆえ敵対者は、祈っている者たちにさえ、しばしば世俗の思いを注ぎかける。だから、他人のことや余計なことを聞くべきでないなら、まして、そしるべきではない。尊い聖書が、我々一人ひとりに言っているのだから。「汝の銀と金を縛れ。汝の口に軛と重りを作れ」(集会の書28:29)。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.20.7

7

Alliga sensum tuum fida taciturnitate: alliga sermones tuos, impone jugum ori tuo; ne indomita cervice verborum se jactet. Impone pondus, ut cauto omnia quae loquimur trutinemus examine.

PL 15, 1518A

あなたの感覚を忠実な沈黙で縛れ。あなたの言葉を縛れ。あなたの口に軛を置け。言葉が飼いならされない首で暴れ回らないようにである。重りを置け。我々の語るすべてを、慎重な吟味で量るためである。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.20.8

8

Quibus tamen spinis ut sepias aures tuas Scriptura tibi dicit; nisi contrito corde, et timore judicii? Salubriter ista compungunt: stimulant ista, non vulnerant; licet et vulnera utilia sint amici.

PL 15, 1518A

聖書があなたに、あなたの耳を囲めと言うその茨とは、悔いた心と裁きへの恐れでなくて何であろうか。それらは益をもたらすように刺す。それらは突き動かすのであって、傷つけるのではない。友の傷もまた有益でありうるが。