Expositio in Psalmum CXVIII 20.31.1
Aut fortasse, quia dixerat: Judica judicium meum (Sup. v. 154) ; ideo subtexuit miserationes Domini nimium multas esse: grave est enim de altero judicare. Unde etiam scriptum est: Nolite judicare, ut non judicemini (Luc. VI, 37) .
PL 15, 1493Aあるいはおそらく、「私の裁きを裁け」(上の第154節)と言っていたので、それゆえ主の憐れみがいとも多いと続けたのかもしれない。他人について裁くことは重いからである。ゆえにこう書かれている。「裁くな、裁かれないためである」(ルカ6:37)。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.31.2
Cum enim unusquisque sit suorum conscius peccatorum, quomodo potest de alterius judicare peccato?
PL 15, 1493B各人は自らの罪を自覚しているのだから、どうして他人の罪について裁くことができようか。
Expositio in Psalmum CXVIII 20.31.3
Judicet (3, quaest. 7, cap. Judicet) de alterius errore, qui non habet quod in se ipse condemnet: judicet ille, qui non agat eadem quae in alio putaverit punienda; ne cum de alio judicat, in se ferat ipse sententiam: judicet ille qui ad pronuntiandum nullo odio, nulla offensione, nulla levitate ducatur.
PL 15, 1493B裁けばよい、他人の誤りについて、自らの内に断罪すべきものを持たない者は。裁けばよい、他人において罰すべきと考えたのと同じことを行わない者は。他人を裁くときに、自らに判決を負うことのないようにである。裁けばよい、判決を下すにあたり、いかなる憎しみにも、いかなる腹立ちにも、いかなる軽率にも導かれない者は。(『教令集』第2部第3事例第7問題「Judicet」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕
Expositio in Psalmum CXVIII 20.31.4
Audisti hodie quid judex verus et justus locutus sit: Non possum, inquit, ego a me facere quidquam (Joan. V, 30) .
PL 15, 1493Bあなたは今日、真実で正しい裁き主が何と語ったかを聞いた。「私は自分からは何もすることができない」と彼は言う(ヨハネ5:30)。