ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo X. Iod, Caput XI 第10説教(ヨド) 第XI章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1333B · 9 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 10.11.1

1

Vivacis animae vigor sensus, rationis, et intellectus capax, atque judicii; ut digna domus tanto habitatore videatur, non amittat suae praerogativam naturae, ne hominis nomen amittat.

PL 15, 1333B

生きた魂の活力は、感覚、理性、知性、判断を受け入れうる。〔人は〕〔non amittat の主語は定かでない。人と取った〕これほどの住人にふさわしい家と見えるよう、自らの本性の特権を失ってはならない。人間という名を失わないためである。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.11.2

2

Scriptura enim eum hominem dicit, qui est ad imaginem et similitudinem Dei: peccantem autem, non hominem, sed aut serpentem, aut equum adhinnientem feminis, aut vulpeculam, aut jumentum vocare consuevit.

PL 15, 1333B

聖書は、神の像と似姿にある者を人間と呼ぶ。しかし、罪を犯す者は、人間とは呼ばず、蛇、あるいは女に向かっていななく馬、あるいは小さなキツネ、あるいは荷役の獣と呼ぶのが常である。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.11.3

3

Nolite fieri sicut equus aut mulus quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui ad te non appropinquant (Psal. XXXI, 9) . Et: Dicite huic vulpi (Luc. XIII, 32) , de Herode ait.

PL 15, 1333B

「分別のない馬や騾馬のようになるな。汝に近づかない者たちの顎を、口籠と手綱で締めよ」(詩篇31:9)。また、ヘロデについて「このキツネに言え」(ルカ13:32)と言う。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.11.4

4

Generatio viperarum vocatur a Joanne plebs hominum (Luc. III, 7) . Magnum ergo opus Dei es, homo, magnum est quod dedit tibi Deus; vide ne quod Deus tribuit, amittas magnum illud munus, quod es ad imaginem Dei; et hoc in te puniatur magis.

PL 15, 1333C

人間の民は、ヨハネから「マムシの子孫」と呼ばれる(ルカ3:7)。それゆえ、人よ、あなたは神の大いなる作品であり、神があなたに与えたものは大きい。神が授けたもの、すなわち、あなたが神の像にあるというあの大きな賜物を失い、そのことがあなたの中でいっそう罰せられることのないよう、気をつけよ。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.11.5

5

Deus enim non punit similitudinem suam: sed eum punit qui ad similitudinem Dei factus, hoc quod accepit, servare non potuit. Punitur ergo illud quod ad similitudinem Dei esse desistit, hoc est, peccatum tuum.

PL 15, 1333C

神は、自らの似姿を罰するのではない。神の似姿として造られながら、受けたものを守ることのできなかった者を罰するのである。それゆえ罰せられるのは、神の似姿であることをやめたもの、すなわちあなたの罪である。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.11.6

6

Nam suam Deus non damnat imaginem, nec in illud incendium mittit aeternum: sed magis vindicat imaginem suam de eo, qui imagini illi fecit injuriam; ut per malitiam homo, quod eras, esse desineres, et fieres mulus ex homine. Vindicatur ergo imago, non condemnatur.

PL 15, 1333C

神は自らの像を断罪せず、永遠の火に投じもしない。むしろ、その像に侮辱を加えた者に対して、自らの像を擁護する。悪意によって、人よ、あなたは、かつての自分であることをやめ、人から騾馬となったのである。それゆえ、像は擁護されるのであって、断罪されるのではない。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.11.7

7

Vindicatur quasi expulsa: non condemnatur quasi rea. Postquam enim peccasti, aliud esse coepisti: illud quod eras, esse desiisti. Quomodo igitur punitur in te, quod in te non invenitur?

PL 15, 1333D

追い出されたものとして擁護されるのであり、咎ある者として断罪されるのではない。あなたが罪を犯してから、あなたは別のものになり始め、かつての自分であることをやめた。それなら、あなたの中に見いだされないものが、どうしてあなたの中で罰せられようか。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.11.8

8

Nam si inveniatur in te imago Dei et similitudo, non supplicio incipis dignus esse, sed praemio. Ita imago illa qua ad imaginem et similitudinem Dei factus es, non condemnatur, sed coronatur.

PL 15, 1334A

もしあなたの中に神の像と似姿が見いだされるなら、あなたは責め苦ではなく報いに値する者となる。こうして、あなたがそれに従って神の像と似姿に造られた、あの像は、断罪されるのではなく、冠を授けられる。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.11.9

9

Condemnaris autem in eo, quod ipse mutatus es; ut fieres ex homine serpens, mulus, equus, vulpecula. His enim nominibus jam nos Scriptura condemnavit; quia exuti coelestis imaginis ornamento, etiam nomen hominis amittimus, qui gratiam hominis non tenemus.

PL 15, 1334A

あなたが断罪されるのは、あなた自身が変わったという点においてである。人から、蛇、騾馬、馬、小さなキツネになったからである。聖書はすでにこれらの名で我々を断罪した。我々は、天の像の装いを脱ぎ捨て、人間としての恵まれた姿を保たない者として、人間の名をも失うからである。