Expositio in Psalmum CXVIII 14.36.1
Qui sunt isti peccatores qui posuerunt laqueos? Aperuit tibi Apostolus auctorem omnium peccatorum, et demonstravit dicens: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli (I Tim. VI, 9) .
PL 15, 1405C罠を仕掛けたこれらの罪人とは誰か。使徒があなたに、あらゆる罪人の創始者を示し、こう言って明らかにした。「富む者になろうと望む者は、誘惑と悪魔の罠に陥る」(一テモテ6:9)。
Expositio in Psalmum CXVIII 14.36.2
Advertis igitur laqueum diaboli esse divitias, quem tetendit etiam Salvatori: sed ille qui nihil habuit quod posset princeps istius mundi veniens suum dicere, laqueorum ejus vincula dissolvit.
PL 15, 1405Cそれゆえあなたは気づく。富こそ悪魔の罠であり、悪魔は救い主にさえ、それを張ったのである。だが彼は、この世の君が来ても、そこに自分のものと言えるようなものを何一つ持っていなかったので、その罠の縛りを解いた。
Expositio in Psalmum CXVIII 14.36.3
Ac ne mediocrem hunc laqueum putes, hic laqueus Judam apostolum strangulavit. Qui miser, cum esset illaqueatus ut proderet Dominum, ubi advertit quantum sceleris esset admissum, laqueo se ipse suspendit.
PL 15, 1405Cこの罠を並のものだとあなたが思わないように言えば、この罠は使徒ユダの首を絞めた。哀れな彼は、主を裏切るよう罠に掛けられ、いかに大きな罪を犯したかに気づくと、自ら罠で首をくくった。
Expositio in Psalmum CXVIII 14.36.4
Sed et ipse laqueus diaboli fuit, ut non ageret poenitentiam, sed laqueo se suffocaret. Deus enim etiam in ipsos pius est proditores; ut ad poenitentiam provocentur, atque a flagitioso proposito reflectantur, et resipiscant a diaboli laqueis; a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem.
PL 15, 1405Cだが、それもまた悪魔の罠であった。彼が悔い改めを行わず、縄で自らを窒息させたからである。神は、裏切る者たちにさえ慈しみ深いからである。それは、彼らが悔い改めへと促され、恥ずべき企てから引き返し、悪魔の罠から正気に返るためである。彼らは、その罠に捕らえられて、悪魔の意志のままに留め置かれているのである。
Expositio in Psalmum CXVIII 14.36.5
Jam non aerumna est incidisse, sed crimen: qui non solum se dedere capiendos, sed etiam ad voluntatem diaboli tenentur astricti; cum possint dicere: Dirumpamus vincula ipsorum (Psal. II, 3) .
PL 15, 1405Dもはや、陥ったのは災難ではなく罪である。自らを捕らえられるままにするだけでなく、悪魔の意志に縛りつけられて留め置かれる者たちにとっては。彼らはこう言うことができるのに。「彼らの縛めを断ち切ろう」(詩篇2:3)。
Expositio in Psalmum CXVIII 14.36.6
Dedit enim tibi Scriptura divina ut non solum caveas diaboli laqueum: sed etiam per poenitentiam ejus vincula dirumpas.
PL 15, 1405D神の聖書は、あなたが悪魔の罠を避けるだけでなく、悔い改めによってその縛めを断ち切るようにと、あなたに与えたからである。