ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XIV. Nun, Caput XXXIX 第14説教(ヌン) 第XXXIX章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1406D · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 14.39.1

1

Satis est tibi ut avem te esse noveris, assumptum in naturam volandi, dicente Domino per Prophetam: Liberate vos ex laqueo venatorum, et a verbo conturbationis (Psal. XC, 3) ; non enim injuste tenduntur retia avibus.

PL 15, 1406D

あなたが、飛ぶ本性を受けた鳥であると知れば、それで足りる。主が預言者を通して言う。「汝らを、狩人の罠から、また騒乱の言葉から解き放て」(詩篇90:3)。鳥に網が張られるのは不当なことではない。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.39.2

2

Avis es, o homo, qui sicut avis in quamdam aquilae renovatus es juventutem. Et ideo non injuste tenduntur retia avibus. Quid enim te in terram dejicis, qui jam coelum petebas?

PL 15, 1407A

あなたは鳥である、人よ。鳥のように、いわばワシの若さへと新たにされた者である。だからこそ、鳥に網が張られるのは不当ではない。すでに天を目指していたあなたが、なぜ自らを地へと投げ落とすのか。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.39.3

3

Non enim injuste renovato tenduntur retia; quia jam Christi esse coepisti, venantium esse desiisti. Attende laqueos venatorum. Ante quasi praedam suam diabolus suo jure capiebat: nunc Dominicae crucis mercem cur alienus incursat?

PL 15, 1407A

新たにされた者に網が張られるのは不当ではない。あなたはすでにキリストのものとなり始め、狩る者のものであることをやめたからである。狩人たちの罠に注意せよ。以前、悪魔は自らの権利によって、〔あなたを〕いわば自分の獲物として捕らえていた。いま、主の十字架の代価を、なぜ他人が襲うのか。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.39.4

4

Potes tamen etiam hos laqueos evitare, ne dicas: venantes ceperunt me sicut passerem; si laqueum cordis evadas, quem misit diabolus in cor Judae, et ita eum in facinus proditionis armavit. Avertat a nobis Deus hos laqueos, quos super peccatores pluit.

PL 15, 1407A

それでも、あなたはこれらの罠さえ避けることができる。すなわち、悪魔がユダの心に投げ込み、そうして彼を裏切りの悪行へと武装させた、心の罠を逃れるなら、「狩る者たちが、私をスズメのように捕らえた」と言うことのないように。神が、罪人たちの上に降らせるこれらの罠を、我々から遠ざけるように。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.39.5

5

Et ideo dicit Propheta (Psal. XXXIV, 8) : Dabis illis, Domine, laqueum cordis eorum, quem parasti eis. Nobis autem da, Domine, auxilium; ut post te sequamur, tuis alligati vinculis. Nulla enim vehementiora, nulla sunt gratiora, quam vincula charitatis. Qui tibi ligatus est, solutus est mundo.

PL 15, 1407B

それゆえ預言者は言う(詩篇34:8)。「主よ、汝は彼らに、彼らの心の罠、汝が彼らのために備えた罠を与える」。だが、主よ、我々には助けを与えよ。我々が汝の絆に結ばれて、汝に従って行くためである。実際、愛の絆ほど強いものはなく、愛の絆ほど喜ばしいものはない。汝に結ばれた者は、世から解かれている。