ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo IX. Theth, Caput VI 第9説教(テト) 第VI章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1322B · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 9.6.1

1

(Vers. 65.) Sublato igitur peccato ait: Jucunditatem fecisti cum servo tuo. Domine, secundum verbum tuum. Multa videntur in hoc saeculo jucunda esse, quae non sunt, multa suavia, bona plurima. Luxuries videtur esse jucunda: sed exhausto fit amara patrimonio.

PL 15, 1322B

(第65節)それゆえ、罪が取り除かれて、彼は言う。「主よ、汝の言葉に従って、汝は汝の僕に楽しさを施した」。この世には、楽しいと見えて実はそうでないものが多く、甘美に見えるもの、善いと見えるものが非常に多い。放蕩は楽しいと見える。しかし財産が尽きれば苦いものとなる。

Expositio in Psalmum CXVIII 9.6.2

2

Dulcis libido, cum fervet: sed eadem horrida et exsecranda, cum proditur. Suaves epulae, cum sumuntur: sed fetidae, cum digeruntur.

PL 15, 1322C

情欲は燃え上がっているときは甘美である。しかし、露見すれば、それは恐ろしく忌まわしい。宴は食べているときは美味である。しかし、消化されるときには悪臭を放つ。

Expositio in Psalmum CXVIII 9.6.3

3

Bona multa in hoc saeculo, dum vivimus, aestimantur; quia usui nobis sunt, ut pecunia, aurum, argentum, possessiones: eadem nihil possunt prodesse defunctis: hic omnia relinquuntur. Quin etiam majori dolore quis moritur, cum his se fraudari copiis ingemiscit.

PL 15, 1322C

この世には、我々が生きている間は善いと思われるものが多い。我々の役に立つからである。金銭、金、銀、財産がそうである。しかし、それらは死者には何の益にもなりえない。ここですべてが置いてゆかれる。それどころか、人はこれらの富を奪われることを嘆きつつ死ぬとき、いっそう大きな苦痛のうちに死ぬ。

Expositio in Psalmum CXVIII 9.6.4

4

Non est ergo jucunditas vera, nisi illa quae secundum verbum Dei est; ut quis bonorum meritorum atque virtutum subsidiis gaudeat se esse munitum.

PL 15, 1322C

それゆえ、真の楽しさとは、神の言葉に従うもののほかにない。すなわち、善き功と徳の助けによって、自分が守られていることを喜ぶことである。