Expositio in Psalmum CXVIII 16.35.1
Est autem et intellectus naturae, et est intellectus non bonus. Ideo et Salomon ait: Intellectus autem bonus dat gratiam (Prov. XIII, 15) . Nam si omnis intellectus bonus esset, non opus fuisset additamento.
PL 15, 1436Aところで、自然の理解もあり、善くない理解もある。それゆえソロモンも言う。「良い理解は恩寵を与える」(箴言13:15)。もしどの理解も善いものであれば、この付け加えは必要なかったであろう。
Expositio in Psalmum CXVIII 16.35.2
Jure gratiam Domini sui quaerit, aliter enim scire non potest secreta Domini, nisi intellectus spiritalis munus acceperit.
PL 15, 1436A彼が自らの主の恩寵を求めるのは当然である。そうでなければ、霊的な理解の賜物を受けない限り、主の秘められたことを知ることはできないからである。
Expositio in Psalmum CXVIII 16.35.3
Habes hoc in Hieremia: Notum mihi fac, Domine, et scibo (Jerem. XI, 18) ; quia nisi Deus notum fecerit hominibus mysterium suum, scire non possumus.
PL 15, 1436Aあなたはこれをエレミヤに見いだす。「主よ、私に知らせよ。そうすれば私は知る」(エレミヤ11:18)。神が人々に自らの奥義を知らせない限り、我々は知ることができないからである。