ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo II. Beth, Caput XXI 第2説教(ベト) 第XXI章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1217B · 6 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 2.21.1

1

(Vers. 10.) In toto corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis. Si Deus repellit unumquemque, quem repellendum putat, videamus ne excusationem ei tribuat, qui cum sequi Deum vellet, repulsus sit.

PL 15, 1217B

(第10節)「私は心を尽くして汝を探し求めた。汝の戒めから私を退けるな」。神が、退けるべきと考える各人を退けるのなら、神に従おうとしたのに退けられた者に、弁解の余地を与えることにならないか、見てみよう。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.21.2

2

Et primum quemadmodum bonus Deus repellit sequentem, nisi ipse mereatur repelli? Sicut ipse Dominus ait: Vulpes foveas habent (Matth. VIII, 28); et ideo quasi vulpem repellit.

PL 15, 1217B

まず、善なる神が、従う者を退けるのは、その者が退けられるに値する場合でなければありえようか。主自身がこう言っている。「キツネには穴がある」(マタイ8:28)〔底本の引照のまま写す。引かれた言葉はマタイ8:20にある〕。それゆえ、キツネのような者として退けるのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.21.3

3

Et alibi: Quia omni habenti dabitur; ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo (Matth. XXV, 29) . Cui addit, nisi ei qui toto corde exquirit eum; ut quod deest naturae, id Dei operatione acquirat et gratia?

PL 15, 1217C

また別の所でこう言う。「持っている者にはすべて与えられるが、持たない者からは、持っていると見えるものまでも取り上げられる」(マタイ25:29)。では、誰に加え与えるのか。心を尽くして彼を探し求める者にほかならない。本性に欠けているものを、神の働きと恩寵によって得るためである。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.21.4

4

Sicut Salomon, qui ex toto corde exquirens Deum, sapientiam postulavit: et quia non opes sibi regias, sed divinae munus gratiae depoposcit, accipere meruit sapientiae disciplinam: repletus est Domini Spiritu, ut cognosceret mandata omnia (III Reg. 11 et 12) .

PL 15, 1217C

ソロモンは、心を尽くして神を探し求めて知恵を願い、王の富ではなく神の恩寵の賜物を乞い求めたので、知恵の教えを受けるにふさわしいとされた。彼は主の霊に満たされ、すべての戒めを知るに至った(列王記三11、12)〔底本は章を刷らず「11 et 12」とだけ刷る〕。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.21.5

5

Qui autem non habet, ut in corde suo exquirat Dominum, et facit quidem opus Dei, sed negligenter facit, maledicto subjectus est, sicut legimus: Quia maledictus omnis qui opus Dei facit negligenter (Jerem. XLVIII, 10) .

PL 15, 1217C

だが、心の中で主を探し求めることをせず、神の業を行いはするが怠って行う者は、呪いの下にある。我々は読んでいる。「神の業を怠って行う者は、すべて呪われる」(エレミヤ48:10)。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.21.6

6

Merito ergo repellitur, quia maledicto dignus est, quia polluit magis et impedit opus quod negligenter putaverit exsequendum.

PL 15, 1217C

それゆえ、当然退けられる。呪いに値するからであり、怠って遂行すればよいと考えた業を、むしろ汚し、妨げるからである。