Expositio in Psalmum CXVIII 4.26.1
(Vers. 31.) Unde refugus ab hujusmodi viro dicit David: Adhaesi testimoniis tuis, Domine, ne confundas me. Adhaeret testimoniis Domini qui ejus mandata non respuit, judicia non obliviscitur, nec voluptatibus indulget suis.
PL 15, 1249B(第31節)それゆえ、そのような人から遠ざかって、ダビデは言う。「私は汝の証しに貼りついた、主よ、私を恥じ入らせるな。」主の証しに貼りつくのは、主の戒めを退けず、裁きを忘れず、自分の快楽にふけらない者である。
Expositio in Psalmum CXVIII 4.26.2
Qui adhaeret Domini testimoniis, renuntiat mundo, posteriora obliviscitur, ad priora contendit, ut perveniat ad bravium, quod est insigne victoriae.
PL 15, 1249B主の証しに貼りつく者は、世を捨て、後ろのものを忘れ、前のものへと突き進んで、褒賞、すなわち勝利のしるしに至る。
Expositio in Psalmum CXVIII 4.26.3
Non ergo confunditur, quem mundi hujus illecebrosa non ceperint: non confunditur, etiamsi erubescenda commiserit, qui veniam delictorum poscit a Christo. Ideoque respondetur ei: Dimissa sunt tibi peccata tua . . . vade in pace (Luc., VII, 48 et 50) .
PL 15, 1249Bそれゆえ、この世の誘惑に捕らえられなかった者は、恥じ入らされない。恥ずべきことを行ったとしても、キリストに罪の赦しを求める者は、恥じ入らされない。だからその者にはこう答えられる。「汝の罪は赦された。……平安のうちに行け」(ルカ7:48、50)。
Expositio in Psalmum CXVIII 4.26.4
Sed ita non confunditur, si fuerit in eo operata peccatorum remissio; ut non solum peccata, sed etiam peccandi affectum auferat.
PL 15, 1249Bしかしそのように恥じ入らされないのは、罪の赦しが彼のうちで働いている場合である。その赦しは、罪だけでなく、罪を犯そうとする心情をも取り去る。
Expositio in Psalmum CXVIII 4.26.5
Justitia remittat iniquitates, fortitudo timorem, temperantia impuritates; ut non solum temporalis, sed etiam perpetua fiat remissio peccatorum.
PL 15, 1249B正義が不法を、勇気が恐れを、節制が不浄を取り除け。罪の赦しが一時的なものでなく、永続するものとなるためである。
Expositio in Psalmum CXVIII 4.26.6
Intret in animam tuam Christus, inhabitet in tuis mentibus Jesus; ut in tabernaculo virtutis peccato locus esse non possit.
PL 15, 1249Cキリストがあなたの魂に入れ、イエスがあなたの精神のうちに住め。徳の幕屋には、罪の入る余地がありえないようにするためである。