ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo X. Iod, Caput XXXII 第10説教(ヨド) 第XXXII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1342B · 3 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 10.32.1

1

Habuit ergo cognitionem sanctus David, utpote propheta perfectus; quandoquidem ita perfecte cognovit, ut humiliaretur in ipsa veritate.

PL 15, 1342B

ゆえに聖なるダビデは、完全な預言者として、認識をもっていた。彼は、真理そのもののうちで低くされるほど完全に認識したのだからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.32.2

2

Sive ergo in adversis positus, agnovit probationis gratiam, ea quae laboriosa et adversa sunt, sustinenda: justum autem esse Dei judicium; et ideo bene certantes numquam deseri, vel relinqui, et coronam his post labores posse deferri: sive in secundis et prosperis positus, cognovit etiam divitias regum, diversosque successus, tentationis causa solere suppetere; ut is qui his utitur, rerum prosperitate tentetur.

PL 15, 1342B

彼は逆境に置かれたときは、試練の恩寵を知った。労苦と逆境を伴うものは耐え忍ばれねばならず、神の裁きは正しく、それゆえよく戦う者たちは決して見捨てられも放置されもせず、労苦ののちに彼らに冠が与えられうると。また順境と繁栄に置かれたときも、王たちの富やさまざまな成功が、試みのために備わるのが常であり、それらを用いる者が事の繁栄によって試されることをも知った。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.32.3

3

In eo igitur propheta David laudandus, quia cum ista agnosceret, humiliabatur; ut humilitate sua, vel prosperorum excluderet tentamenta, vel adversorum subiret constanti aequanimitate tolerantiam.

PL 15, 1342C

ゆえに預言者ダビデは、これらを知りつつ低くされたことにおいて、称えられるべきである。その低さによって、順境の試みを締め出し、あるいは逆境の忍耐を、変わらぬ平静さをもって引き受けるためであった。