ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XI. Caph, Caput XXIII 第11説教(カフ) 第XXIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1358A · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 11.23.1

1

Merito ergo David occasiones expetit triumphandi, et certandi copiam pro devotionis eruditione non metuit, qui noverat persecutiones iniquorum proficere ad incrementa virtutis.

PL 15, 1358A

それゆえダビデが、凱旋する機会を求め、献身の訓練のために争いの機会を恐れないのは当然である。不法な者たちの迫害が徳の増し加わりに役立つことを知っていたからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 11.23.2

2

Non enim dixit: Quia persecutiones patior, adjuva me; sed: Injuste, inquit, persecuti sunt me, adjuva me.

PL 15, 1358A

彼は「私は迫害を受けているから、私を助けよ」と言ったのではない。こう言ったのである。「不当に、人々は私を迫害した。私を助けよ」。

Expositio in Psalmum CXVIII 11.23.3

3

Potest enim quis et persecutiones pati, sed non injuste; quia est etiam justa persecutio, si oderimus obscenos, si infesti simus injustis, si iniquos velimus opprimere, ne pluribus noceant, si avarum fraudis suae compendiis exuamus, si exsecremur insolentiam superborum.

PL 15, 1358B

実際、人は迫害を受けても、不当にではないことがある。正当な迫害もあるからである。たとえば我々が、猥褻な者たちを憎み、不義な者たちに敵対し、不法な者たちが多くの者を害さぬよう抑え込もうとし、貪欲な者から欺きによる利得を取り上げ、高慢な者たちの傲慢を忌み嫌うなら、〔それは正当な迫害である〕。

Expositio in Psalmum CXVIII 11.23.4

4

Qui autem pro fide, pro justitia, pro castitate persecutionem patitur, bene is dicit: Injuste persecuti sunt me, adjuva me.

PL 15, 1358B

だが、信仰のため、正義のため、貞潔のために迫害を受ける者は、「人々は不当に私を迫害した。私を助けよ」と言うのが適切である。