ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Prologus, Caput I 序 第I章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1197A · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII prol.1.1

1

Licet mystica quaeque velut tubae increpuerit sono David propheta: tamen moralium magnus magister in eo quantum excellat Ethica, psalmi hujus summa declarat gratia.

PL 15, 1197A

預言者ダビデは、神秘にかかわることをことごとく、いわば喇叭の響きのように高らかに告げたが、それでも道徳を教える大いなる師が、彼のうちで倫理〔Ethica〕の点でどれほど卓越しているかは、この詩篇の頂点にあたる魅力が示している。

Expositio in Psalmum CXVIII prol.1.2

2

Siquidem cum suavis omnis doctrina moralis sit, tum maxime suavitate carminis, et psallendi dulcedine delectat aures, animumque demulcet.

PL 15, 1197A

道徳の教えはどれもそもそも快いものだが、とりわけ歌の快さと詩を歌う甘美さによって、耳を喜ばせ、心をなだめる。

Expositio in Psalmum CXVIII prol.1.3

3

Meritoque plerisque locis moralium sententias psalmorum tamquam stellarum diffundit lumina, quae lucent atque emicant: centesimum vero et octavum decimum psalmum, velut pleni luminis solem meridiano ferventem calore, in processa libri constituit aetate; ut neque matutini ortus semiplena exordia, neque vespertini occasus quidam senilis defectus, claritati aliquid perfecti splendoris decerperent.

PL 15, 1197A

そしてダビデは、多くの箇所で、道徳にかかわる詩篇の格言を星の光のように放っており、それらは輝き、きらめいている。ところが百十八番目の詩篇を、いわば満ちあふれる光の太陽、真昼の熱に燃える太陽として、書の円熟した年齢のところに据えた。それは、朝の日の出の半ばだけの始まりも、夕べの日没の老いのような衰えも、完全な輝きの明るさを何ひとつ損なうことがないようにするためである。

Expositio in Psalmum CXVIII prol.1.4

4

Quem per singulas Hebraeorum digessit litteras, ut quemadmodum parvulorum ingenia primis litterarum elementis assuescunt discendi usum assumere; ita etiam nos hujusmodi elementis usum discamus vivendi.

PL 15, 1197B

これをヘブライ人の文字ごとに分けて配したのは、幼い子らの才が文字の初歩に慣れて学びの習いを身につけるように、我々もまたこのような初歩によって生き方の習いを学ぶためである。