ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo II. Beth, Caput XVIII 第2説教(ベト) 第XVIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1216B · 7 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 2.18.1

1

Nunc illud advertamus, si possibile est ut corrigat juvenior viam suam, an non? Si non est; ergo mentitur Propheta: sed quia non mentitur, possibile est.

PL 15, 1216B

さて、若い者が自らの道を正すことは可能なのか、そうでないのかを考えよう。可能でないなら、預言者は偽りを言っていることになる。だが偽りを言わないのだから、可能である。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.18.2

2

Ita tamen possibile, ut quod impossibile videatur, fiat possibile; si custodiat junior verba Dei: si autem non custodiat, impossibile. Unde illud Evangelicum: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum (Matth. XIX, 24) .

PL 15, 1216B

ただし、不可能に見えることが可能になるという意味で可能なのであり、それは、若い者が神の言葉を守る場合である。守らないなら不可能である。それゆえ、福音書のあの言葉がある。「ラクダが針の穴を通るほうが、富める者が天の国に入るよりも易しい」(マタイ19:24)。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.18.3

3

Quod hoc quoque libro impossibile esse dixit, sic tamen intelligimus impossibile esse, quia divites non custodiunt mandata Dei: si autem custodiant, fit possibile quod impossibile videbatur.

PL 15, 1216C

彼がこの書でも不可能だと言ったこと〔hoc quoque libro の「この書」と dixit の主語が何を指すかは定かでない。前節の福音書の言葉を受け、その話し手(主)が福音書で言ったことと取った〕についても、我々はこう解する。それが不可能なのは、富める者たちが神の戒めを守らないからである。だが守るなら、不可能に見えたことが可能になる。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.18.4

4

Hic est camelus qui intrat per augustam viam; quae illum ante capere non poterat concupiscentem, jam capit custodientem mandata divina.

PL 15, 1216C

これこそ、狭い道を通るラクダである〔底本は augustam。angustam と読む〕。その道は、欲望を抱く彼を以前は受け入れることができなかったが、神の戒めを守る彼を今は受け入れる。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.18.5

5

Custodientem autem verba Dei, quia custodivit ea, Moyses quasi seniorem elegit (Exod. VII, 1) ; et nunc quibus hoc Spiritu Dei committitur officii, ut eligant seniores viros, eligunt sine dubio inter seniores juvenem corrigentem viam suam, in custodiendo verba Dei.

PL 15, 1216C

モーセは、神の言葉を守る者を、彼がそれを守ったがゆえに、年長者のように選んだ(出エジプト記7:1)〔刷られた引照は内容に合わないが、刷られたまま写す〕。いまも、神の霊によって、年長者たちを選ぶというこの務めを委ねられた者たちは、疑いなく、年長者たちの中から、神の言葉を守るうえで自らの道を正す若者を選ぶ。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.18.6

6

Et si senioris aetatis virum elegerint, non quasi longaevum utique elegerunt, sed quasi custodientem verba Dei: quod si reperitur in juniore, utique et ipse est eligendus. Liquet igitur ex his quod non senectutis longaevitas eligatur, sed custodia verborum Dei.

PL 15, 1216C

また、年長の人を選んだとしても、それは長命の者として選んだのではなく、神の言葉を守る者として選んだのである。もしそれが若い者の中に見いだされるなら、その者も当然選ばれねばならない。したがって、これらのことから、選ばれるのは老年の長命ではなく、神の言葉を守ることであるのが明らかである。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.18.7

7

Denique ipse Moyses Jesum Nave et Caleb juvenes prae caeteris approbabat, quorum consilium in terrae electione magis, quam multorum seniorum, et ipse secutus est, et Deus praetulit (Num. XIV, 6 et 7) .

PL 15, 1216D

実に、モーセ自身が、ヌンの子ヨシュア〔七十人訳の言い方〕とカレブという若者を他の者たちにまさって是認した。土地の選定における彼らの考えを、彼自身が多くの年長者たちの考えよりも重んじて従い、神もこれを優先した(民数記14:6–7)。