ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XI. Caph, Caput V 第11説教(カフ) 第V章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1350A · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 11.5.1

1

Recte speravi dixit in verbum; ante enim spes praecedit, et ideo sequitur defectio. Speravit autem in verbum quod praedicatum est esse venturum, quod potest intelligi de Deo Verbo.

PL 15, 1350A

「言葉に望みを置いた」と彼が言うのは正しい。まず望みが先立ち、それゆえに衰え果てが続くからである。彼が言葉に望みを置いたのは、来たるべきものとして宣べ伝えられた言葉であって、これは神である言葉〔Verbum〕のことと解し得る。

Expositio in Psalmum CXVIII 11.5.2

2

Aut certe in verbum speravit, qui verbo coelesti credidit, quo Domini nostri Jesu Christi annuntiatur adventus, vel quo ejus gloria declaratur.

PL 15, 1350A

あるいはむしろ、天の言葉を信じた者が、言葉に望みを置いたのである。その言葉によって、我々の主イエス・キリストの到来が告げ知らされ、あるいはその栄光が宣べ示される。

Expositio in Psalmum CXVIII 11.5.3

3

Ergo Propheta considerans quae legerat, et cernens quod cum adesset corpori, velut quibusdam ligatus vinculis hujus vitae, aberat a salutare Dei, concupiscebat, desiderabat, deficiebat, et toto dissolvebatur affectu; ut totus illius fieret quod desiderabat, sicut etiam in posterioribus ipse dicit: Effundo in conspectu ejus orationem meam, tribulationem meam ante ipsum pronuntio, in deficiendo ex me spiritum meum (Psal. CXLI, 3 et 4) .

PL 15, 1350A

こうして預言者は、自分の読んだことを思い、体のもとにあって、この生の鎖のようなものに縛られて、神の救いから離れていることを見て取り、欲し、望み、衰え果て、全き思いをもって解け崩れた。望むものにすっかり成るためである。後の箇所で彼自身もこう言っている。「私は彼の前に私の祈りを注ぎ出し、私の苦難を彼の前に告げる。私の霊が私のうちで衰え果てている間に」(詩篇141:3–4)。

Expositio in Psalmum CXVIII 11.5.4

4

Defecit enim ejus spiritus, immo ab eo deficit spiritus suus, qui se ipsum negat, ut adhaereat Christo. Unde semitae ejus cognoscuntur a Domino; quia non sunt carnis, sed Christi semitae.

PL 15, 1350B

実際、彼の霊は衰え果てた。いや、キリストに結びつくために自分自身を否む者から、その者の霊が衰え去る。それゆえ、彼の小道は主に知られる。それらは肉の小道ではなく、キリストの小道だからである。