ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo VIII. Heth, Caput XX 第8説教(ヘト) 第XX章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1302C · 3 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 8.20.1

1

Ex his ergo sancti Moysis comprehendamus affectum. Videre Dei vultum quasi innocens velut quodam vultu conscientiae desiderabat: aperire ei faciem mentis internae, cognosci plenius gestiebat et Moyses, et ipse sanctus David, qui alibi ait: Proba me, Domine, et tenta me (Psal. XXV, 2) .

PL 15, 1302C

それゆえ、これらから聖なるモーセの心の向きを理解しよう。彼は、いわば無実の者として、良心の顔とでも言うべきものによって、神の顔を見ることを望んでいた。内なる精神の顔を神に開き、いっそう十分に知られることを、モーセも、また聖なるダビデ自身も熱望していた。ダビデは別の箇所で言う。「主よ、私を吟味し、私を試みよ」(詩篇25:2)。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.20.2

2

Non enim vellet probari si in se crimen agnosceret: nec tentari, si passionibus gravibus se sciret obnoxium. Liber igitur a peccato, Deo se cupidus offerebat.

PL 15, 1303A

自分のうちに罪を認めるなら、吟味されることを望みはしないであろうし、重い情念に支配されていると知るなら、試みられることも望まないであろう。それゆえ、罪から自由な者として、彼は進んで神に自らを差し出していたのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.20.3

3

Sed fortasse quia adhuc frequentioribus Dei visitationibus mundus a vitio non foret, non fuerit in principio perfectus, utpote cui ante paululum dictum erat: Solve calceamentum pedum tuorum (Exod. III, 5) ; illud utique calceamentum quod de Aegypto detulerat, hoc est, corporeae conversationis involucrum; ideo dicit ei Dominus: Nemo hominum videbit faciem meam, et vivet.

PL 15, 1303A

しかし、おそらく、神のいっそう頻繁な訪れによってもなお悪徳から清められてはいなかったために、初めには完全でなかったのであろう〔構文が崩れているらしく、このように解した〕。その少し前に、彼にはこう言われていたからである。「汝の足の履き物を脱げ」(出エジプト記3:5)。この履き物とは、エジプトから持ち出してきたもの、すなわち体の暮らしの覆いのことである。それゆえ、主は彼に言う。「人間の誰一人、私の顔を見て、なお生きることはない。」