ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo IV. Daleth, Caput XXVIII 第4説教(ダレト) 第XXVIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1249D · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 4.28.1

1

Siquidem babet equos suos Christus, de quibus dicit Propheta: Immisisti in mari equos tuos, turbantes aquas multas (Habac., III, 15) ; eo quod gentium populos, qui moventur ut aquae multae, et excitantur ut fluctus aquarum multarum, evangelizando commoverint apostoli; ut assurgentes a terrenis idolorum caeremoniis in Christum crederent.

PL 15, 1249D

キリストにも自分の馬たちがおり、預言者はそれらについて言う。「汝は海に汝の馬を送り込んだ、多くの水をかき乱しながら」(ハバクク3:15)〔底本は babet と刷る。habet と読む〕。使徒たちが、福音を宣べ伝えて、多くの水のように動き、多くの水の波のようにかき立てられる諸国民の民を動かしたからである。民が偶像の地上的な儀式から立ち上がって、キリストを信じるためであった。

Expositio in Psalmum CXVIII 4.28.2

2

Et supra ait: Ascendi in equos tuos: equitatus tuus sanitas (Habac., III, 8) . O bonorum equorum duodecajugum mirabile, quibus frena pacis, habenae sunt charitatis!

PL 15, 1250A

そして預言者は前の箇所で言う。「私は汝の馬に乗った。汝の騎行は救いである」(ハバクク3:8)。ああ、善き馬たちの、十二頭立ての驚くべき姿よ〔duodecajugum は稀な語で、「十二頭立て」(十二使徒を言う)と解した〕。その轡は平和であり、その手綱は愛である。

Expositio in Psalmum CXVIII 4.28.3

3

Constricti sunt inter se concordiae vinculis, et jugo fidei subjecti, quatuor rotis Evangelii mysterium totius orbis finibus invehentes, bonum aurigam portantes Dei Verbum, cujus flagello fugatae sunt illecebrae saeculares, exterminatus mundi istius princeps, justorum cursus impletus est.

PL 15, 1250A

馬たちは、一致のきずなで互いに結ばれ、信仰の軛に服して、四つの車輪で福音の奥義を全世界の果てに運び、善き御者である神の言葉を乗せている。その鞭によって世俗の誘惑は追い払われ、この世の君は滅ぼされ、義人たちの走路は満たされた。

Expositio in Psalmum CXVIII 4.28.4

4

O rationabilium equorum grande certamen! o mirandum mysterium! Rota intra rotam currebat, et non impediebatur. Novum Testamentum in veteri Testamento erat, intra illud currebat, per quod annuntiabatur.

PL 15, 1250A

ああ、理性ある馬たちの大いなる競走よ。ああ、驚くべき奥義よ。車輪の中を車輪が走り、妨げられなかった。新しい契約は古い契約のうちにあり、自らがそれによって告げ知らされていたその古い契約の内を走っていたのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 4.28.5

5

In quatuor partes ibant rotae, et non revertebantur retrorsum; quia spiritus vitae erat in iis, qui currebant in quatuor partes totius mundi; et sine offensione currebant, quia bona vita equorum quadrabat. Currebant igitur equi; quia non dormiebat, qui ascenderat equos.

PL 15, 1250B

車輪は四つの方角へ進み、後ろへ戻らなかった。四つの方角、すなわち全世界へ走る者たちのうちに、命の霊があったからである。彼らは躓きなく走った。馬たちの善い生が整っていたからである〔quadrabat(整っていた)は「四」(quattuor)に掛けた語〕。こうして馬は走った。馬に乗った者が眠っていなかったからである。