Expositio in Psalmum CXVIII 19.41.1
An vero cum animae nostrae vigor putrem corporis refugiat portionem, quod ejus gratiam corrupti artus sentire non possint; Deus corruptae animae membra quaedam dignatur habitare?
PL 15, 1482Aそれとも、我々の魂の活力は、朽ちた肢体がその働きを感じ取れないために、体の腐った部分を避けるのに、神は、朽ちた魂の何らかの部分に住むことを潔しとするのか。
Expositio in Psalmum CXVIII 19.41.2
Animae tamen vigor per corpus omne diffunditur, sive manus, sive pes, sive digitus particeps sensus est: Dei potest alicubi deesse sapientia, alicubi ejus deesse majestas?
PL 15, 1482Aそれでも魂の活力は体全体に広がっており、手でも足でも指でも感覚にあずかっている。神の知恵がどこかで欠けること、その威光がどこかで欠けることがありえようか。
Expositio in Psalmum CXVIII 19.41.3
Sane fugientes non retinet, non cogit invitos: sed neque fastidit appropinquantes: et illius quidem virtus, illius Verbum Deus omnibus prope est: In ipso enim constant omnia, et ipse est caput corporis Ecclesiae (Coloss. I, 17 et 18) , in quo omnis inhabitat plenitudo (Coloss. II, 9) .
PL 15, 1482B確かに彼は、逃げる者を引き留めず、望まぬ者を強いない。だが、近づく者を退けもしない。彼の力、彼の言葉なる神〔「彼の力、彼の言葉」の係りは定かでない。言葉なる神を指すと取った〕は、すべての者に近い。「彼のうちにすべては成り立ち、彼は教会という体の頭である」(コロサイ1:17–18)。「彼のうちにすべての満ちあふれが宿る」(コロサイ2:9)。
Expositio in Psalmum CXVIII 19.41.4
Sed plerosque ab eo peccata secernunt, de quibus dictum est: Ecce qui elongant se a te, peribunt (Psal. LXXII, 27) . Unde sanctus Propheta ait: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Ibid., 28) .
PL 15, 1482Bだが多くの者を、罪が彼から隔てる。彼らについて言われている。「見よ、汝から遠ざかる者たちは滅びる」(詩篇72:27)。だから聖なる預言者は言う。「だが私には、神につながることが善い」(詩篇72:28)。
Expositio in Psalmum CXVIII 19.41.5
Et Apostolus ostendens non esse longe Deum ab unoquoque nostrum: In ipso, inquit, vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 27 et 28) .
PL 15, 1482Bまた使徒も、神が我々一人ひとりから遠くないことを示して言う。「彼のうちに我々は生き、動き、存在する」(使徒言行録17:27–28)。
Expositio in Psalmum CXVIII 19.41.6
Vitalem etenim omnibus gratiam subministrans, omnibus praesto est munere bonitatis suae: sed proprior est illis qui contrito sunt corde.
PL 15, 1482B実際、彼はすべての者に命の恩寵を供給して、その善性の賜物によってすべての者のそばにいる。だが、心の砕かれた者たちにはいっそう近い。