ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo VIII. Heth, Caput XLIX 第8説教(ヘト) 第XLIX章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1315A · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 8.49.1

1

Unde non otiose Paulus apostolus et Silas trusi in carcerem, cum in nervo pedes haberent, media tamen nocte surgebant mentis vestigio, exorabant Dominum, et laudis sacrificium deferebant (Act. XVI, 25 et 26) .

PL 15, 1315A

それゆえ、使徒パウロとシラスも、牢に投げ込まれ、足を足かせにかけられていても、無益にではなく、真夜中に精神の足で立ち上がり、主に祈り、賛美のいけにえを献げていたのである(使徒言行録16:25–26)。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.49.2

2

Ideoque ubi non defuit devotionis officium, adfuit etiam absolutionis remedium. Subito enim media nocte terrae motus factus est grandis; ita ut mota essent fundamenta carceris, valvae apertae, omnium vincula soluta sint.

PL 15, 1315A

そして、敬虔の務めが欠けなかったところには、解放の薬も備わった。突然、真夜中に大きな地震が起こり、牢の土台が揺れ動き、扉が開き、全員の縛めが解けたのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.49.3

3

Audis quemadmodum si ligatus fueris, quibus manibus, quibus operibus ipse te solvas, quemadmodum custodes timere non possis? Surge igitur ad precandum. Ea hora est, qua tentator nocere consuevit, et nequitia consuevit irruere.

PL 15, 1315A

聞いているか。あなたが縛られたなら、どんな手で、どんな行いによって自分で自分を解くのか、そしてどのようにして看守たちを恐れずにいられるのかを。それゆえ、祈るために起きよ。その時刻は、誘惑者が害を与えるのを常とし、邪悪が襲いかかるのを常とする時刻である。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.49.4

4

Ea hora est, qua solet adversus tentationes graves remedium venire coeleste. Excubandum tibi est, ne qua fraude vincaris: providendum ut eo tempore quo potes vincere, nequaquam vincendi tempus amittas.

PL 15, 1315B

その時刻は、重い誘惑に対して天の薬が来るのを常とする時刻でもある。あなたは見張りを続けねばならない。いかなる欺きによっても征されないように。勝てるその時に、決して勝つ時を失うことのないよう、備えねばならない。