ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo VI. Vau, Caput XXVIII 第6説教(ワウ) 第XXVIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1277B · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 6.28.1

1

Nunc consideremus, utrum etiam ex corde possit auferri verbum veritatis. Radicatum enim verbum atque depressum, et infixum mentibus nostris difficile auferri potest. Denique dictum est a Domino: Quare tu enarras justitias meas (Ibid.) ?

PL 15, 1277B

今度は、真理の言葉が心からも取り去られうるのかどうか、考えよう。根づいて深く埋まり、我々の精神に打ち込まれた言葉は、取り去られにくいからである。実に、主はこう言った。「なぜ汝は私の正義を語るのか」(詩篇49:16)。

Expositio in Psalmum CXVIII 6.28.2

2

Non dixit: Quare cogitasti justitias meas? Et assumis Testamentum meum per os tuum? Non dixit: Per cor tuum. Sermo cohibetur indigni animi, non obstruitur poenitentia: insolentiam prohibet, non excludit correctionem.

PL 15, 1277B

彼は、「なぜ汝は私の正義を思ったのか」とは言わなかった。「そして汝は私の契約を、汝の口を通して取り上げるのか」と言ったのであり、「汝の心を通して」とは言わなかった。ふさわしくない心の言葉は抑えられるが、悔い改めは塞がれない。傲慢は禁じるが、矯正は排除しない。

Expositio in Psalmum CXVIII 6.28.3

3

Cavendum tamen est ne et ipsa interius corda turbentur, et offundat tenebras malitia, ut cor vanis cogitationibus obcaecatum lucem veritatis amittat, fulgoremque verbi capere non possit.

PL 15, 1277B

だが、心そのものが内で乱されないよう、悪意が闇を注ぎ込まないよう、気をつけねばならない。心が空しい思いに目をくらまされて、真理の光を失い、言葉の輝きを受け取れなくなることがないようにである。

Expositio in Psalmum CXVIII 6.28.4

4

Si igitur David orat, ne auferatur ex ore suo verbum, et si auferatur, non usquequaque, id est, non penitus auferatur: quis tantus est, qui in potestate sua gratiam disputationis esse commemoret; praesertim si vita redarguat, quod doctrina praesumat, et judicio Dei damnanda committat?

PL 15, 1277C

それゆえ、ダビデが、口から言葉が取り去られないよう、また取り去られるとしても「決して」ではなく、すなわちすっかりは取り去られないように祈るなら、論じる恩寵が自分の力のうちにあると言い立てられるほど偉大な者が、誰がいるだろうか。とりわけ、教えが主張することを生き方が論駁し、神の裁きによって断罪されるべきことを犯しているなら、なおさらである。

Expositio in Psalmum CXVIII 6.28.5

5

Is enim qui in judiciis Dei sperat, servare potest verbum veritatis; quia dum veretur poenam, custodit gratiam.

PL 15, 1277C

神の裁きに望みをかける者は、真理の言葉を守ることができる。刑罰を恐れる間、恩寵を守るからである。