ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XXII. Tau, Caput VI 第22説教(タウ) 第VI章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1513C · 2 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 22.6.1

1

Ascendebat itaque non corporaliter; neque enim propheta tantus precationem suam petebat Deo corporaliter appropinquare: nam qui ita putat, utique is Deum certo in aliquo loco ac sede concludit, ut diffusiorem locum in quo Deus sit arbitretur; cum utique invisibilis, ineffabilis, incomprehensibilis impleat omnia, et divinitatis in eo habitet plenitudo.

PL 15, 1513C

それゆえ、祈りは体において上ったのではない。あれほどの預言者が、自分の願いが体において神に近づくことを求めたはずがないからである。そう考える者は、確かに神をどこかの場所と座に閉じ込めており、神がその中にいる、〔神より〕もっと広い場所があると考えているのである。しかし神は、目に見えず、言い表しがたく、捉えがたい存在でありながら、万物を満たし、神性の充満が神のうちに宿っている。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.6.2

2

Legi Moysen appropinquasse Deo (Exod. XXIV, 18) , cum Legem acciperet: sed solita David verecundia non semetipsum, sed orationem suam Deo appropinquare postulat; ut videatur ordo quidam esse distinctus, quod ii qui perfectiores sunt, ipsi appropinquent Deo, sequentis autem ordinis justi viri satis habeant si eorum appropinquet oratio.

PL 15, 1513D

モーセが律法を受けるとき、神に近づいたと読んだ(出エジプト記24:18)。だがダビデは、いつもの慎み深さから、自分自身ではなく自分の祈りが神に近づくことを願う。それは、より完全な者たちは自ら神に近づき、次の序列の義人たちは、自分たちの祈りが近づけば足りるとする、ある種の区別された序列が見えるようにするためである。