ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo II. Beth, Caput XXVI 第2説教(ベト) 第XXVI章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1219B · 7 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 2.26.1

1

(Vers. 11.) In corde meo, inquit, abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Propterea ergo mysterium regis bonum est abscondere; peccat enim Deo, qui commissa sibi secreta mysteria putaverit indignis esse vulganda.

PL 15, 1219B

(第11節)彼は言う。「私の心の中に、汝の仰せを隠した。汝に対して罪を犯さないためである」。それゆえ、王の奥義を隠しておくのは善いことである。自分に託された秘められた奥義を、ふさわしくない者たちに広めてよいと考える者は、神に対して罪を犯すからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.26.2

2

Periculum itaque est non solum falsa dicere, sed etiam vera, si quis ea insinuet quibus non oportet.

PL 15, 1219C

それゆえ、偽りを語るだけでなく、真実であっても、語るべきでない相手に告げるなら、それは危険である。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.26.3

3

Quod vitium quadripartitum est, vel adulationis, vel avaritiae, vel jactantiae, vel loquacitatis incautae; quia dum adulari vult aliquis ei cui loquitur, effundit mysterium.

PL 15, 1219C

この悪徳は四つに分かれる。追従、貪欲、自慢、不用意なおしゃべりである。語りかける相手に取り入ろうとするとき、人は奥義を漏らしてしまうからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.26.4

4

Nonnulli etiam studio lucri mercedem proditionis sequuntur; ut tegenda silentio vendant loquendo. Alii, ut plura nosse videantur, et scientiam suam jactitent, aperiunt quod celare deberent.

PL 15, 1219C

利益を求める熱心さから、裏切りの報酬を追う者たちもいる。沈黙で覆うべきものを、語ることによって売るのである。また、より多くを知っているように見られ、自分の知識を誇示しようとして、隠すべきことを明かす者もいる。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.26.5

5

Plerique dum sine judicio loquuntur, verbum emittunt, quod revocare non possunt. Ideo vir laudatur serius, et non otiose. Erat homo abscondens sermones suos, ut apostolus Paulus, qui novit quid loquatur singulis, et quando quid loqui debeat.

PL 15, 1219C

多くの者は、分別なく語るとき、取り戻せない言葉を放つ。それゆえ、重厚な人が称賛されるのであり、それはいわれの無いことではない〔non otiose は副詞で laudatur に係ると取った。「無駄口をきかない(人)」とも読める〕。自分の言葉を隠す人がいた。使徒パウロのように、一人ひとりに何を語るべきか、いつ何を語るべきかを知っている人である。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.26.6

6

Unde et Corinthiis dicit: Lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis (I Cor. III, 2) .

PL 15, 1219C

それゆえ、コリントの人々にも言う。「私は汝らに乳を飲ませた、食べ物ではない。汝らはまだできなかったからである。いや、今でもまだできない」(一コリント3:2)。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.26.7

7

Ideo hos in transitu videt: manet autem apud Ephesios; quod ostium sibi magnum apertum esset, notum facere gentibus mysterium Christi (I Cor. XVI, 8 et 9) . Ideo et Salomon tempus tacendi, et tempus esse loquendi docet (Eccles. III, 7) .

PL 15, 1219D

それゆえ、彼はこの人々には通りがかりに会うだけである。だが、エフェソの人々のもとにはとどまる。自分には大きな戸が開かれており、キリストの奥義を諸国民に知らせることができたからである(一コリント16:8–9)。それゆえ、ソロモンも、黙る時と語る時があることを教える(コヘレトの言葉3:7)。