ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XXI. Schin, Caput I 第21説教(シン) 第I章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1502D · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 21.1.1

1

Incipit littera vigesima prima Scin, quae latine dicitur, Super vulnus. Super vulnus quid est, nisi medicamentum, quo vulneris acerbitas mitigatur? Super vulnus oleum infunditur; ut omnis vulneris emolliatur asperitas.

PL 15, 1502D

第二十一の文字シンが始まる。これはラテン語で「傷の上に」と言う。「傷の上に」とは、傷の痛みを和らげる薬でなくて何であろうか。傷の上には油が注がれ、傷のあらゆる荒々しさが和らげられるのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 21.1.2

2

Super vulnus malagma, super vulnus alligatura, quibus omne vulnus fovetur. Ubi ergo spes refundendae est sanitatis, ibi adhibentur medicamenta vulneribus.

PL 15, 1502D

傷の上には膏薬が、傷の上には包帯があり、これらによってあらゆる傷が温められる。それゆえ、健康を取り戻す望みがあるところでは、傷に薬が当てられる。

Expositio in Psalmum CXVIII 21.1.3

3

Ubi autem omne caput in dolore, et omne cor in moestitia, non est vulnus, neque cicatrix, non plaga cum fervore (Esai. I, 5 et 6) : hoc est, ubi non portio, sed universitas periclitatur, et quaedam corruptio totius corporis tabe consumitur: ibi non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturam.

PL 15, 1503A

しかし、「頭はことごとく痛み、心はことごとく悲しみ、傷も、傷痕も、熱を持つ打ち傷もない」(イザヤ1:5–6)ところ、すなわち、一部ではなく全体が危うく、体全体が何らかの腐敗によって衰えに蝕まれているところには、膏薬を当てることも、油も、包帯もない。

Expositio in Psalmum CXVIII 21.1.4

4

Multo igitur commodius, ut sit vulnus quod foveas atque constringas, quam sine vulnere mors serpat interior.

PL 15, 1503A

それゆえ、傷が無いのに内なる死が忍び寄るよりは、あなたが温めて縛ることのできる傷があるほうが、はるかに好ましい。