Expositio in Psalmum CXVIII 22.18.1
Sed non potest quis ante eructare hymnum, nisi didicerit justitias Dei, et didicerit ab ipso Domino Deo suo.
PL 15, 1517Aだが、神の正義を学び、しかもその主なる神自身から学んだのでなければ、誰も先に賛歌をあふれさせることはできない。
Expositio in Psalmum CXVIII 22.18.2
Ideo specialiter hoc David petit, ut eum doceat Deus; audierat enim et cognoverat in spiritu, Quia unus magister est (Matth. XXIII, 10) ; et ideo ubique ipsum sibi doctorem fieri postulabat; ut ab ipso disceret justificationes ejus.
PL 15, 1517Aそれゆえダビデは、とくにこのこと、すなわち神が自分に教えてくれることを願う。彼は霊において聞いて知っていたからである。「師は一人だけである」(マタイ23:10)。それで、至るところで、神自身が自分の教師となるよう求めていた。神自身から、神の義の定めを学ぶためである。
Expositio in Psalmum CXVIII 22.18.3
Quomodo enim cantare potest quis in metu positus, et timore poenarum? Quomodo cantare potest gravium sibi conscius delictorum, nisi prius fiat veniae securus?
PL 15, 1517B恐れの中に置かれ、刑罰を恐れている者が、どうして歌うことができようか。重い罪を自覚している者が、まず赦しについて安心しなければ、どうして歌うことができようか。
Expositio in Psalmum CXVIII 22.18.4
Denique in posterioribus habes: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena (Psal. CXXXVI, 4) , in qua impugnetur, in qua captivetur in lege peccati, in qua defleat atque deploret suae captivitatis aerumnam?
PL 15, 1517B実に、あなたは後の部分でこう読む。「我々はどうして主の歌を異国の地で歌えようか」(詩篇136:4)。その地では、攻め立てられ、罪の律法に捕らえられ、自分の捕囚の苦難を嘆き悲しむのである。