ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XIV. Nun, Caput II 第14説教(ヌン) 第II章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1390C · 3 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 14.2.1

1

Nec sane ab ista abhorret etiam illa in alio reperta codice litterae hujus interpretatio. Quae sunt enim pascua nostra, hoc est, fidelium, nisi Christus? In cujus pascuis se locatum Propheta laetatus est, dicens: In loco pascuae ibi me collocavit (Psal. XXII, 2) .

PL 15, 1390C

また、別の写本に見いだされるこの文字の訳も、これと相いれないものではない。我々の牧草地、すなわち信ずる者たちの牧草地とは、キリストにほかならないではないか。預言者はその牧草地に置かれたことを喜び、こう言った。「牧草の場所に、そこに彼は私を置いた」(詩篇22:2)。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.2.2

2

Ipse enim nos pascit, et reficit. Bona pascua divina sacramenta sunt. Carpis illic novum florem, qui bonum odorem dedit resurrectionis. Carpis lilium, hoc est, splendorem aeternitatis. Carpis rosam, hoc est, Dominici corporis sanguinem.

PL 15, 1390C

彼自身が我々を養い、元気づけるからである。神的な秘跡は善き牧草地である。あなたはそこで、復活の良き香りを与えた新しい花を摘む。あなたはユリを摘む。すなわち永遠の輝きである。あなたはバラを摘む。すなわち主の体の血である。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.2.3

3

Bona etiam pascua libri sunt Scripturarum coelestium, in quibus quotidiana lectione pascimur, in quibus recreamur ac reficimur; cum ea quae scripta sunt, degustamus, vel summo ore libata frequentius ruminamus. His pascuis grex Domini saginatur.

PL 15, 1390D

天の聖書の書物もまた善き牧草地であり、我々はそこで日ごとの朗読によって養われ、そこで元気を取り戻し、力づけられる。書かれていることを味わい、唇の先で味わったものをいっそう頻繁に反芻するときである。この牧草地で主の群れは肥える。